monumenta.ch > Ioannes Saresberiensis > 76
Ioannes Saresberiensis, Entheticus, LXXV De Aristotele et dogmate eius. <<<     >>> LXXVII Quod animae de quinta essentia.

Ioannes Saresberiensis, Entheticus, LXXVI De errore Aristotelis.

1 Sed tamen erravit, dum sublunaria casu
2    Credidit et fatis ulteriora geri.
3 Non est arbitrii libertas vera creatis,
4    Quam solum plene dicit habere Deum.
5 Quidquid luna premit, de quattuor est elementis,
6    Et quae transcendunt, simpliciora putat.
7 Illaque perpetua definit pace vigere,
8    Quae supra solem circulus altus habet.
9 Non ibi committunt aliquod contraria bellum,
10    Nam tranquilla quies ulteriora fovet.
Ioannes Saresberiensis HOME