monumenta.ch > Ioannes Saresberiensis > 26 > 91 > 22 > 75
Ioannes Saresberiensis, Entheticus, LXXIV De Anaxagora et eius dogmate. <<<     >>> LXXVI De errore Aristotelis.

Ioannes Saresberiensis, Entheticus, LXXV De Aristotele et dogmate eius.

1 Magnus Aristoteles sermonum possidet artes
2    Et de virtutum culmine nomen habet.
3 Iudicii libros componit et inveniendi
4    Vera, facultates tres famulantur ei:
5 Physicus est moresque docet, sed logica servit
6    Auctori semper officiosa suo.
7 Haec illi nomen proprium facit esse, quod olim
8    Donat amatori sacra Sophia suo;
9 Nam qui praecellit, tituli communis honorem
10    Vindicat, hoc fertur iure poeta Maro.
Ioannes Saresberiensis HOME