Ioannes Saresberiensis, Entheticus, LXX De Socrate et auctoritate eius et dogmate.
| 1 | Ante pedes Socratis humiles sternuntur alumni, |
| 2 | Indigetemque deum Graecia tota colit. |
| 3 | Quaerere, si cunctos praecessit vera docendo, |
| 4 | Vixerit an sancte, creditur esse scelus. |
| 5 | Exercent alii numeros et pondera rerum, |
| 6 | Quae mensurandi regula, quive modi; |
| 7 | Parcarum mentem sunt qui speculentur in astris |
| 8 | Et rerum motus, consiliumque Dei; |
| 9 | Sunt qui rimantur naturae viscera, sunt quos |
| 10 | Nexio causarum, signaque sola tenent: |
| 11 | Sic aciem mentis vexant et in extera spargunt, |
| 12 | Et privata suo lumine corda manent. |
| 13 | At Socrates hominum curas contemnit inanes, |
| 14 | Et latebras cordis quemque videre monet, |
| 15 | Extera cuncta notat et contemplatur ad usum |
| 16 | Et, quanti novit singula, tanta facit. |