monumenta.ch > Ioannes Saresberiensis > 69
Ioannes Saresberiensis, Entheticus, LXVIII De Zenone. <<<     >>> LXX De Socrate et auctoritate eius et dogmate.

Ioannes Saresberiensis, Entheticus, LXIX De Pythagora et dogmate eius.

1 Ad Samii nomen nullus conscendit, in ipso
2    Ut veteres perhibent, plena Sophia fuit.
3 Ad frugem vitae melioris molle Tarentum
4 Pertrahit, ut morum summus in orbe sator.
5 Quinque polum zonae distinguunt, aera quinque,
6    Est eadem ponti sectio sive soli.
7 At Samius tres esse docet, mediamque colonis
8    Tradit, at in reliquis algor et aestus agunt.
9 Tradere rem dubiam seclis putat esse profanum
10    Neque velit sapiens esse poeta vetat.
11 Et quia certa trium valet esse scientia, veras
12    Tres docet, in reliquis esse poema sinit.
13 Temperiem mediae faciunt extrema, iubetque
14    Ut medium teneat, qui bonus esse cupit.
15 Grataque temperies, animalia corpora nutrit,
16    Ut natura iubet, haec magis, illa minus.
17 Pervia spiritibus sunt corpora densa, sed illos
18    Nunc cohibet maior arbitriumve Dei.
19 Corpus spiriteum non laedunt algor et aestus.
20    Vis elementorum nulla nocere potest.
21 Sed torquetur ab his animalis vita, capitque
22    Congrua pro meritis praemia quisque suis.
23 Faeceque decocta cunctis recreatur origo
24    Purior et redeunt aurea secla Patrum.
25 Multa probe docuit illoque perutilis aevo,
26    Inter praecipuos summus in orbe fuit.
27 Hinc tamen arguitur, animas quod ab aethere lapsas
28    Asserit, et corpus carceris esse loco,
29 Et quod eas propriis exclusas in nova mitti
30    Corpora pro morum conditione putat,
31 Et quod eas proprios tandem deducit ad ortus
32    Corporis, ut cupide rursus ad ima cadant.
33 Cum semel haec fuerint illo tradente recepta,
34    Convincit ratio plurima falsa sequi.
Ioannes Saresberiensis HOME



Ioannes Saresberiensis, Entheticus, LXVIII De Zenone. <<<     >>> LXX De Socrate et auctoritate eius et dogmate.
monumenta.ch > Ioannes Saresberiensis > 69