monumenta.ch > Ioannes Saresberiensis > > CAROLUS REX ET ALBINUS MAGISTER. > 30 > 67
Ioannes Saresberiensis, Entheticus, LXVI De triplici superbia, quae impedit hominis deificationem, <<<     >>> LXVIII De Zenone.

Ioannes Saresberiensis, Entheticus, LXVII De dogmate Academicorum, quorum Arcesilas

1 princeps est.
2 Distrahitur miser Arcesilas et in omnibus anceps
3    Fluctuat et nescit, quo velit esse loco.
4 Pervigili studio semper fugientia quaerit
5    Vera, nec in studiis novit habere modum.
6 Omnia perlustrat sapientum dogmata, tandem
7    Ignorare decet omnia vera suos.
8 Perpetuo nam vera latent, si creditur illi,
9    Non ea mortalis pervia sensus habet.
Ioannes Saresberiensis HOME