monumenta.ch > Ioannes Saresberiensis > 15 > 56 > 11 > 66
Ioannes Saresberiensis, Entheticus, LXV Quod tres personae unius naturae sunt, voluntatis et <<<     >>> LXVII De dogmate Academicorum, quorum Arcesilas

Ioannes Saresberiensis, Entheticus, LXVI De triplici superbia, quae impedit hominis deificationem,

1 scilicet rationis, voluntatis et vitae.
2 Sed fastus rationis obest, erroris amicus,
3    Quo maculante fides evacuata perit.
4 Pessimus erroris comes est elata voluntas,
5    Quae fractas mentes curvat ad omne malum.
6 Tertia praedictis adiuncta superbia vitae.
7 Omnem virtutem subruit atque necat.
Ioannes Saresberiensis HOME