Ioannes Saresberiensis, Entheticus, LXV Quod tres personae unius naturae sunt, voluntatis et
| 1 | operationis. |
| 2 | Sint licet unius naturae, numinis, actus, |
| 3 | Censentur propriis prosopa quaeque suis. |
| 4 | Filius aeterni Patris et Virginis almae |
| 5 | Natura Deus est, munere factus homo. |
| 6 | Muneris est, quod homo verus verus Deus idem, |
| 7 | Exaequans meritis praemia lance pari, |
| 8 | Et quod eum flexis genibus res omnis adorat |
| 9 | Aequalemque Deo praedicat esse Patri. |
| 10 | Et qui tanta Patris accepit munera gratis, |
| 11 | Scit dare militibus optima dona suis, |
| 12 | Acceptum munus dedignat solus habere, |
| 13 | Quos amat, illustrat et facit esse deos, |
| 14 | Provehit ad summum, quos gratia mater adoptat. |
| 15 | Proque gradu meriti summa tenere facit. |