monumenta.ch > Ioannes Saresberiensis > 26 > 91 > 22 > 75 > 10 > 54 > 14 > 38 > 95 > 28 > 98 > 59 > 53 > 49 > 93 > 34 > 63 > 21 > 46 > 74 > 44 > 43 > 83 > 61
Ioannes Saresberiensis, Entheticus, LX De contemptu mundi et fructu eius. <<<     >>> LXII Timor Dei mundi contemptum facit et deificat

Ioannes Saresberiensis, Entheticus, LXI Amor mundanus contrarius est amori Dei.

1 Nullus amare Deum mundumque potest, quia semper
2    Unius adventu pellitur alter amor.
3 Nullus amatorum mundi nomen sapientis
4    Possidet, oppositus est amor iste Deo.
5 Qui mundum spernit, illi dominatur et hostis
6    Debilitat vires et pede colla premit.
7 Spes, dolor, ira, metus et honorum caeca cupido,
8    Gaudia, damna, lucrum sunt velut aura levis.
9 Mundus pressuram tribuit, sapientia pacem,
10    Et mala cuncta fugat et bona quaeque fovet.
Ioannes Saresberiensis HOME