| 1 | Aristolelem. |
| 2 | Esse bonum summum rerum cognoscere causas, |
| 3 | Credit, quod docuit, magnus Aristoteles. |
| 4 | Labitur e facili, species quem fallit inanis, |
| 5 | Nec species aliquem fallere vera potest. |
| 6 | Confirmatur enim vero res vera, beato |
| 7 | Res bona, perpetuo res habitura statum, |
| 8 | Falsaque res fallit, perimit peritura, cadensque |
| 9 | Opprimit, infelix quisquis adhaeret ei. |