Ioannes Saresberiensis, Entheticus, LVII Quod ratio speculum est et oculus et manus ad res
| 1 | videndas et capiendas. |
| 2 | Est igitur ratio speculum, quo cuncta videntur, |
| 3 | Officioque oculi fungitur atque manus, |
| 4 | Conscia naturae verum scrutatur et aequi, |
| 5 | Arbitra virtutum sola ministrat opes. |
| 6 | Res triplici spectare modo ratio perhibetur, |
| 7 | Nec quartum potuit mens reperire modum. |
| 8 | Concretivus hic est, alius concreta resolvit, |
| 9 | Res rebus confert tertius atque refert. |
| 10 | Naturam primus, mathesim medius comitatur, |
| 11 | Vindicat extremum logica sola sibi. |
| 12 | Mens versatur in his, et singula pensat ad unguem, |
| 13 | Ut rerum vires cauta videre queat, |
| 14 | Quam ne delusam virtutis imagine falsa |
| 15 | In mala praecipitem nubilus error agat, |
| 16 | Et ne pro rebus teneat phantasmata rerum, |
| 17 | Notitiam veri secta fidelis amat. |