monumenta.ch > Ioannes Saresberiensis > 51
Ioannes Saresberiensis, Entheticus, L Quid natura. <<<     >>> LII Quid omnium causa.

Ioannes Saresberiensis, Entheticus, LI Quod nihil contra rationem.

1 Praecedit ratio rerum quarumlibet ortum,
2    Et natas eadem provehit atque movet:
3 Haec eadem finem praestat rebus perituris,
4    Et motus omnes optima causa regit.
5 At causas inter quae praecedit, dominatur
6    Et vires omnes inferioris habet.
7 Non tamen inferior dominantis iure potitur,
8    Ast aequis illi passibus ire potest.
9 Hoc Scriptura docet, iubet hoc natura creatrix,
10    Ut cedant superis inferiora suis.
Ioannes Saresberiensis HOME