monumenta.ch > Benedictus Nursianus > 48 > 50
Ioannes Saresberiensis, Entheticus, XLIX De lege naturae et natura creata. <<<     >>> LI Quod nihil contra rationem.

Ioannes Saresberiensis, Entheticus, L Quid natura.

1 Causarum series natura vocatur, ab illa
2 Sensilis hic mundus contrahit esse suum.
3 Et si vicinis concordant plasmata causis,
4    Tunc natura parens omne figurat opus.
5 Si sit ab eventu vicino dissona causa,
6    Contra naturam turba quid esse putat,
7 Et, quia causa latet, dicit ratione carere;
8    Sed plane nihil est, quod ratione caret.
Ioannes Saresberiensis HOME