monumenta.ch > Ioannes Saresberiensis > 42 > 47
Ioannes Saresberiensis, Entheticus, XLVI Quod Epicurus casum pro Deo colit. <<<     >>> XLVIII De dogmate Peripateticorum.

Ioannes Saresberiensis, Entheticus, XLVII Quis fructus Epicureorum.

1 Hostia, quam mactat ventris Venerisque sacerdos,
2    Congrua pro meritis praemia semper habet.
3 Praemia mactantis sunt ignes, stercora, vermes
4    Talis enim merces talia sacra decet,
5 Ista voluptatis stolidae sunt gaudia, finis
6    Ultimus aerumna, gloria summa pudor.
7 Numina digna sacris sunt et sacra numine digna
8    Et cultore Deus, cultor et ipse Deo.
Ioannes Saresberiensis HOME