monumenta.ch > Ioannes Saresberiensis > 92 > 86 > 60 > 82 > 29 > 36 > 99 > 68 > 85 > 84 > 87 > 45
Ioannes Saresberiensis, Entheticus, XLIV De gaudio duplo et simplo. <<<     >>> XLVI Quod Epicurus casum pro Deo colit.

Ioannes Saresberiensis, Entheticus, XLV De errore Epicureorum.

1 Sobrius exaudit leges Epicurus, et idem
2    Ebrius est Veneri subditus atque gulae.
3 Hic faber incudem, quam circumvallat inani,
4    Figit in incerto, caetera casus agit.
5 Conflat in immensum corpuscula casus acervum,
6    Ut fiat mundi maximus iste globus.
7 Fixaque sint elementa locis sub lege perenn.,
8    Utque vices peragant tempora certa suas.
9 Haec quoque secta docet, animam cum carne perire
10    Et frustra leges iustitiamque coli.
11 Flatibus assimulat subtilia corpora mentes,
12    Mentiturque piis praemia nulla dari.
13 Qui deceat, nescit; Venus, alea, somnus, odores,
14    Crassa culina, iocus, otia, vina iuvant.
15 Istis addantur plausus, fallacia, nugae
16    Et quidquid mimus, histrio, scurra probant.
Ioannes Saresberiensis HOME