Ioannes Saresberiensis, Entheticus, XL De Epicureorum dogmate.
| 1 | Esse boni summam, putat alter, gaudia mentis, |
| 2 | Atque voluptati cuncta subesse docet. |
| 3 | Hoc equidem recte, sed si sit pura voluptas, |
| 4 | Si ratio dicti gaudia vera capit, |
| 5 | Si status appetitur, ut, quod vult adsit, et absit |
| 6 | Quod non vult animus, ad pia vota studens, |
| 7 | Si labor aspirat veram conferre quietem, |
| 8 | Si mens tranquille gaudia pacis habet. |
| 9 | Militat ad pacem labor officiosus et ambit, |
| 10 | Quod sibi laetitiam perpetuare queat. |
| 11 | In virtute labor positus dulcescit, et in se |
| 12 | Mens benefactorum conscia laeta viget. |