monumenta.ch > Ioannes Saresberiensis > 15 > 56 > 11 > 66 > 88 > 17 > 25 > 58 > 94 > 13 > 2 > 16 > 12 > 62 > 39
Ioannes Saresberiensis, Entheticus, XXXVIII Quod Providentiam putat esse causam necessitatis. <<<     >>> XL De Epicureorum dogmate.

Ioannes Saresberiensis, Entheticus, XXXIX Quae inconvenientia sequantur fatalem necessitatem.

1 Libertas perit arbitrii, si fata coactis,
2    Obsequiis, mentes, ora manusque movent.
3 Praemia pro meritis nulli debentur, in ipsum
4    Auctorem fati crimina cuncta cadunt.
5 Errores istos incommoda multa sequuntur,
6    Quos vitare pium, sed numerare labor.
7 Exaequat culpas poenaque coaequat eadem
8    Stoicus, at contra pagina sacra facit.
9 In multis igitur legi consentit et idem
10    Adversus legem multa docere solet.
11 Dogma fides recipit, nisi lex manifesta repugnet,
12    Vel ratio potior hoc reprobare queat.
Ioannes Saresberiensis HOME