Ioannes Saresberiensis, Entheticus, XXXVII Quod Stoicus fatalem inducit necessitatem.
| 1 | Stoicus arctatus fato, putat esse necesse |
| 2 | Currere cuncta modo, quo modo secla fluunt, |
| 3 | Numinis arbitrium disponens omnia fatum |
| 4 | Dicit, quod nullus evacuare potest. |
| 5 | Inde genethliacus solerti sidera cura |
| 6 | Circuit et tumidus versat utrumque polum, |
| 7 | Eventus dulces spondens, male mulcet amicos |
| 8 | Et falsus vates saepe timere facit, |
| 9 | Colligit astrorum motus, ut colliget astris |
| 10 | Fata, pari studio numen et astra colit. |