monumenta.ch > Ioannes Saresberiensis > 26 > 91 > 22 > 75 > 10 > 54 > 14 > 38 > 95 > 28 > 98 > 59 > 53 > 49 > 93 > 34
Ioannes Saresberiensis, Entheticus, XXXIII De timore moderando et desperatione vitanda. <<<     >>> XXXV De timore probato.

Ioannes Saresberiensis, Entheticus, XXXIV Quod desperatio blasphemiam parit.

1 Qui negat esse Deum, plane blasphemat et ignes
2    In se succendit, tela crucemque parat,
3 Provocat aeternam mortem, quam nemo cavere
4    Sufficit absque Deo, quem furor esse negat.
5 Proficit ergo bonis iugis meditatio mortis,
6    Unde perit stultus, qui timet absque modo.
Ioannes Saresberiensis HOME