monumenta.ch > Ioannes Saresberiensis > 92 > 86 > 60 > 82 > 29 > 36 > 99 > 68 > 85 > 84 > 87 > 45 > 35 > 41 > 33 > 48 > 97 > 96 > 80 > 65 > 73 > 77 > 71 > 32
Ioannes Saresberiensis, Entheticus, XXXI Quod divina pagina regina est aliarum. <<<     >>> XXXIII De timore moderando et desperatione vitanda.

Ioannes Saresberiensis, Entheticus, XXXII De dogmate Stoicorum.

1 Stoicus hanc sequitur, dum semper in ultima visum
2    Dirigit et vitii germina falce secat,
3 Virtutum causam statuit vitaeque beatae,
4    Ut mens assuescat cauta timere mori.
5 Hic timor expellit vanos a corde tumultus,
6    Mundanusque fugit hoc veniente timor,
7 Conteritur fastus, calidae perit impetus irae,
8 Et cessat luxus, depopulator opum.
9 Frena voluptati dantur, malesuada libido
10    Deponit stimulos territa fine suos.
11 Omnia contemnit leviter, qui se moriturum
12    Cogitat et recolit cuncta perire brevi.
13 Si tamen absque modo fuerit meditatio mortis,
14    Subruat ut nimio corda pavore stupor
15 Spesque perempta cadat variis turbata procellis,
16    Excedit licitum mortis imago modum,
17 Excedit fines, quos lex prescripsit ad usum,
18    Et mortem veram mortis imago parit.
Ioannes Saresberiensis HOME