monumenta.ch > Ioannes Saresberiensis > 26 > 91 > 22 > 75 > 10 > 54 > 14 > 38 > 95 > 28
Ioannes Saresberiensis, Entheticus, XXVII A quibus laus oritur. <<<     >>> XXIX Quis finis philosophiae.

Ioannes Saresberiensis, Entheticus, XXVIII Quod veritas est sacrae paginae forma et

1 lux animae.
2 Forma quidem res est, ex qua res vera vocatur,
3    Unde fit, ut constet, quod sacra Scripta docent.
4 Est idea boni verorum fons et origo,
5    Quorum causa nitet in ratione Dei.
6 Lux accensa nimis et non accensa caducis,
7    Ut videant homines, se minuendo facit.
8 Nullus enim totam caperet; se temperat ergo,
9    Ut queat infirmus illius esse capax.
10 Haec eadem vero dat nomen participata,
11    Nam subiecta sibi dicere vera potest.
12 Lux animae verum, sine quo brutescit et errans
13    De vitio in vitium praecipitata, perit.
14 Materies pretiosa nimis, nimis apta decori,
15    Artificemque suum forma decora probat.
16 Est idea potens veri substantia, quae rem
17    Quamlibet informat et facit esse, quod est.
18 Omne, quod est verum, convincit forma vel actus;
19    Nec falsum dubites, si quid utroque caret.
20 Forma suo generi quaevis addicta tenetur
21    Et peragit semper, quidquid origo iubet.
22 Ergo quod in forma nativa constat agitve,
23    Quod natura manens in ratione monet,
24 Esse sui generis, verum quid dicitur, idque
25    Indicat effectus, aut sua forma probat.
26 Hinc aliud verum rerum connexio monstrat,
27    Quam sine compositis nemo videre potest.
28 Est intellectus verus, quia concipit ipsam,
29    Sicque triplex veri dictio rebus inest,
30 Est sermo verus, quoties designat eamdem,
31    Si se res habeant, ut data verba ferunt.
32 Res, intellectus et sermones quoque veros
33    Dogmate dispensat pagina sacra suo.
34 Artificem sese testatur Spiritus almus,
35 Illius existunt organa quique boni.
36 Mente, manu, lingua, si quid bene quilibet actum.
37    Viderit, illius hoc opus esse sciat.
38 Hoc sine nil recte geritur, sed nec male quidquam
39    Hoc auctore gerunt mens rea, lingua, manus.
Ioannes Saresberiensis HOME



Ioannes Saresberiensis, Entheticus, XXVII A quibus laus oritur. <<<     >>> XXIX Quis finis philosophiae.
monumenta.ch > Ioannes Saresberiensis > 26 > 91 > 22 > 75 > 10 > 54 > 14 > 38 > 95 > 28