monumenta.ch > Ioannes Saresberiensis > 51 > 27
Ioannes Saresberiensis, Entheticus, XXVI Quod divina pagina omnibus principatur. <<<     >>> XXVIII Quod veritas est sacrae paginae forma et

Ioannes Saresberiensis, Entheticus, XXVII A quibus laus oritur.

1 Quatuor ista solent laudem praestare creatis:
2    Subiectum, species, artificisque manus,
3 Finis item, cunctis qui nomina rebus adaptat;
4    Nam bona vel mala sunt omnia fine suo.
5 Materies huius Deus est, mundique supellex
6    Lux, a qua verum ducitur, ornat eam.
Ioannes Saresberiensis HOME