monumenta.ch > Ioannes Saresberiensis > 15 > 56 > 11 > 66 > 88 > 17 > 25
Ioannes Saresberiensis, Entheticus, XXIV De more antiquitus philosophantium. <<<     >>> XXVI Quod divina pagina omnibus principatur.

Ioannes Saresberiensis, Entheticus, XXV De ordine discendi.

1 Grammaticam sequitur diasyrtica, synthesis illam,
2    Lexis eam, rhesis posteriore gradu.
3 His gradibus crescens facundia possidet arcem
4    Et varias artes absque labore docet.
5 Eloquii si quis perfecte noverit artem,
6    Quodlibet apponas dogma, peritus erit.
7 Transit ab his tandem studiis operosa iuventus
8 Pergit et in varias philosophando vias,
9 Quae tamen ad finem tendunt concorditer unum,
10    Unum namque caput philosophia gerit.
11 Rerum naturas scrutantur, quid sit honestum
12    Undeque proveniat vita beata sibi,
13 Inspiciunt vires et stricti iuris et aeque,
14    Sanis aut aegris quid medicina valet.
Ioannes Saresberiensis HOME