monumenta.ch > Ioannes Saresberiensis > 24
Ioannes Saresberiensis, Entheticus, XXIII Quod philosophia ordinem et modum in <<<     >>> XXV De ordine discendi.

Ioannes Saresberiensis, Entheticus, XXIV De more antiquitus philosophantium.

1    Cur procul a nobis sit patrum secta priorum,
2    Absolvam paucis: est operosa nimis.»
3 Multa legunt et multa docent prohibentque vagari
4    Discipulos, urgent scire, vel esse domi,
5 Ingenii vires pensant, mensuraque cunctis
6    A doctore datur viribus apta suis.
7 Nullus adulatur doctorum, munera nullus
8    Donat, ut auditor illius esse velis.
9 Sed nec apud veteres confunditur ordo legendi,
10    Namque gradum proprium quaeque decenter habent:
Ioannes Saresberiensis HOME