Ioannes Saresberiensis, Entheticus, XXIII Quod philosophia ordinem et modum in
| 1 | cunctis exigit. |
| 2 | Ordine cuncta geri praescribit Philosophia |
| 3 | Et statuit cunctis rebus inesse modum, |
| 4 | Ordine cuncta docet, causamque modumque legendi |
| 5 | Tradit, et in cunctis artibus ordo placet. |
| 6 | Hac duce prima rudes adeunt elementa loquendi, |
| 7 | Provecti gradibus dogmata quaeque legunt |
| 8 | Ordine, lege, modo dispensat dogmata prudens: |
| 9 | Contra nugifluis lex, modus, ordo perit. |
| 10 | Nugifluus verbum sine tempore fundit ineptus, |
| 11 | Verbaque prudentum factaque tempus habent. |
| 12 | Ne cures, stultus quid fingat, quidve loquatur, |
| 13 | Cuius ab eloquio laus tibi nulla venit. |
| 14 | Si laudem captas, placeat tibi lex, modus, ordo: |
| 15 | His sine non exstat gloria, vel brevis est. |
| 16 | Ordine cuncta vigent et gaudent lege modoque, |
| 17 | Quae si quis potuit spernere, iure perit. |
| 18 | Confundi meruit, quem nullus continet ordo, |
| 19 | Quique modum nescit, deperit absque modo. |
| 20 | Quem lex non cohibet, dissolvit culpa solutum, |
| 21 | In mala praecipitat, praecipitemque necat. |
| 22 | Ordo sit ergo bonis vivendi, sitque loquendi, |
| 23 | Cum lingua mentem lex, modus. ordo regant. |
| 24 | Forsitan inquirent, veterum quid scripta repellat; |
| 25 | Accipe, quod dicit Pusio sive Tryphon: |