Ioannes Saresberiensis, Entheticus, XXI Quod philosophia et charitas sunt idem.
| 1 | Si verus Deus est hominum sapientia vera, |
| 2 | Tunc amor est veri philosophia Dei. |
| 3 | At si mundanum nihil illo maius amore, |
| 4 | Et si divinus omnia vincit amor, |
| 5 | Collige, quod mundum transcendit Philosophia, |
| 6 | Principio cuius constat inesse fidem. |
| 7 | Plena sacramentis virtutem gignit alitque |
| 8 | Christi vera fides, actus utramque probat; |
| 9 | Absque sacramentis non est haec vera, nec illa |
| 10 | Sufficiunt, nisi sit ad bona prompta manus, |
| 11 | Ad bona prompta manus, si tempus detur adulto; |
| 12 | Umbra fovet pueros, Ecclesiaeque fides. |
| 13 | Omne sacramentis summum dependit honorem |
| 14 | Dogma pium, reprobus haec nihil esse putat. |