monumenta.ch > Benedictus Nursianus > 49 > 46 > 44 > 21 > 4 > 43 > 72 > 40 > 55 > 61 > 20
Ioannes Saresberiensis, Entheticus, XIX Quid philosophia. <<<     >>> XXI Quod philosophia et charitas sunt idem.

Ioannes Saresberiensis, Entheticus, XX Quod superbia, saeva pestis, illi, quod occupat, membrum

1 aufert.
2 Bestia saeva rapit membrum de corpore laeso
3    Semper et insignit, quem docet esse suum;
4 Nunc pede, nunc oculo, nunc lingua, nunc humerorum
5    Gestu, nunc vultus frumine quemque notat
6 Interdum motu capitis, cultusque figura,
7    Aut operum sese bestia saeva refert.
8 Erudiunt hostes, sed bestia saeva superbum
9    Reddit, et elatum deiicit atque necat.
10 Proficit ad meritum pugna tenuisse coronam,
11    Hosteque prostrato, gloria maior erit.
12 Pugna gravis fructum magnae mercedis habebit,
13    Nam meritis merces digna labore datur.
14 Militat ergo labor semper, properatque mereri
15    Et mortis causam sive salutis agit.
16 Ille labor solus vitae servire probatur,
17    Quem movet atque regit Philosophia comes;
18 Ille neci servit, quem Philosophia relinquit,
19    Qua minus est, quidquid mundus habere potest.
20 Si quis ei tentat condignas dicere laudes,
21    Deficit ingenium, victaque lingua silet.
22 Aut si non sileat, balbutit, dicere gestit,
23    Quod nequit effari, notaque vota facit.
Ioannes Saresberiensis HOME