Ioannes Saresberiensis, Entheticus, XVIII De libertate arbitrii.
| 1 | Exigit arbitrii libertas vera duorum |
| 2 | Subsidium, sine quo mens rea pressa iacet, |
| 3 | Scilicet ut ratio recte discernat ametque |
| 4 | Semper id affectus, quod pia iura probant |
| 5 | Non praestare potest illud natura subacta, |
| 6 | Quam premit inflicto vulnere culpa comes. |
| 7 | Culpa fovens poenam rationis turbat acumen, |
| 8 | Velleque praecipitat, nec sinit esse pium. |
| 9 | Gratia naturam reparans rationis acumen |
| 10 | Purgat, et affectus temperat atque regit, |
| 11 | Liberat arbitrium, sed eorum, quos pia mater |
| 12 | Consecrat ad cultum, Philosophia, tuum. |