Ioannes Saresberiensis, Entheticus, XVII De Nursia et iocis eius.
| 1 | Frangitur adversis, extollunt prospera stultum; |
| 2 | Cum dare vult populo Nursia caeca iocum, |
| 3 | Quid nisi fortunae ludi, phantasmata mundi? |
| 4 | His etenim visum praestruit illa iocis. |
| 5 | Praestigio rota fortunae conformis inani |
| 6 | Dedocet infirmos, quos docuisse potest: |
| 7 | Ostentat falsas species et parva videri |
| 8 | Magna, vel e contra grandia parva facit. |
| 9 | Adversas rebus facies inducit et illis |
| 10 | Ponit ad arbitrium nomina falsa suum. |
| 11 | Res falsas aliquid, et res veras nihil esse |
| 12 | Fingit, ut occludat sic rationis iter. |
| 13 | Quamvis larvales inducat mille figuras, |
| 14 | Non caret arbitrio philosophia suo. |