monumenta.ch > Ioannes Saresberiensis > 15 > 56 > 11 > 66 > 88 > 17 > 25 > 58 > 94 > 13 > 2 > 16
Ioannes Saresberiensis, Entheticus, XV De gratia conciliatrice virtutum. <<<     >>> XVII De Nursia et iocis eius.

Ioannes Saresberiensis, Entheticus, XVI Quod philosophia praecipuum munus gratiae.

1 Muneribus cunctis praecellit philosophia,
2    Quam peritura cavet mens, generosa petit;
3 Semper ubique suos cultores ornat, honorat,
4    Provehit, adversos semper ubique premit;
5 Virtutes parit et nutrit, vitiumque noverca
6    Pellit, et errori non sinit esse locum.
Ioannes Saresberiensis HOME