monumenta.ch > Ioannes Saresberiensis > 15
Ioannes Saresberiensis, Entheticus, XIV De nuptiis Philologiae et Mercurii. <<<     >>> XVI Quod philosophia praecipuum munus gratiae.

Ioannes Saresberiensis, Entheticus, XV De gratia conciliatrice virtutum.

1 Non valet has Iuno coniungere, non Hymenaeus,
2    Pronuba virtutum gratia sola potest.
3 Haec sine sunt steriles verbi Genius ratioque,
4    Aut oritur fructus degeneratque malus.
5 Hac sine naturae vires frustrantur, et eius
6    Ad bona conatus omnis inanis erit.
7 Ad mala namque sumus faciles, aptique perire:
8    Gratia si desit, est opus omne malum.
9 Gratia si desit, mens aut manus officiosa
10    Non erit; haec mentem praevenit atque regit,
11 Haec movet affectus, operum quoque promovet usus,
12 Linguam custodit, nec sinit esse ream;
13 Erigit affectum, rationem dirigit, actus
14    Componit, reserat abdita, vera docet.
15 Quos fovet, hos gratos et recte philosophari
16    Et facit optata prosperitate frui.
17 Gratia naturam purgans illustrat et implet
18    Deque sinu Genii nobile ducit opus.
19 Gentiles Genium numen duxere caducum,
20    Natum subiectae fata subire rei.
21 Verius hic natale bonum dicetur, adaptans
22    Subdita gratuitis, posse subesse bonis.
23 Dotibus innumeris humanum gratia ditat
24    Et facit angelica sorte vigere genus.
Ioannes Saresberiensis HOME