Ioannes Saresberiensis, Entheticus, XII De Mercurio et Philologia.
| 1 | Si quis ab his titulis et pectore pollet et ore, |
| 2 | Mercurium iungit Philologia tibi. |
| 3 | Nec moveat Maurus ponens Philologia, versu |
| 4 | Ponitur interdum syllaba longa brevis, |
| 5 | Et brevis interdum producitur arte, sed idem |
| 6 | In sermone tamen sensus utrinque manet. |
| 7 | Et cum de sensu constet, pueriliter errat, |
| 8 | Cui longam litem lana caprina facit. |
| 9 | Alterutrum vel utrumque licet proferre, sed insta, |
| 10 | Ut sit Mercurio Philologia comes, |
| 11 | Non quia numinibus falsis reverentia detur, |
| 12 | Sed sub verborum tegmine vera latent. |
| 13 | Vera latent rerum variarum tecta figuris, |
| 14 | Nam sacra vulgari publica iura vetant. |
| 15 | Haec ideo veteres propriis texere figuris, |
| 16 | Ut meritum possit conciliare fides. |
| 17 | Abdita namque placent, vilescunt cognita vulgo, |
| 18 | Qui quod scire potest, nullius esse putat. |
| 19 | Rem veram tegat interdum fallacia verbi, |
| 20 | Dum res vera subest, vera figura manet, |
| 21 | Falsa tamen verbi facie, sed mente fidelis, |
| 22 | Dum facit arcanis rebus inesse fidem. |