monumenta.ch > Ioannes Saresberiensis > 1 > 25 > 58 > 16 > 13 > 4 > 39 > 2 > 12 > 70 > 62 > 6 > 47 > 31 > 42 > 26 > 22 > 19 > 10 > 54 > 14 > 9
Ioannes Saresberiensis, Entheticus, VIII De Hircano. <<<     >>> X Quae conferant sapientiam.

Ioannes Saresberiensis, Entheticus, IX De Mandrogero.

1 Mandrogerum tali ritu florere videmus,
2    Sub quo nec turpis causa perire potest.
3 Mandrogeri nugae sapientia summa videntur,
4    Verbaque Mandrogeri formula iuris erunt.
5 Proficit ergo minus uti sermone Latino,
6    Quam si contigerit verba rotunda loqui.
7 Sudandum nimis est, ut lingua Latina sciatur,
8    Absque labore tibi sermo rotundus erit.
9 Insistunt studiis, artis suffragia quaerunt
10    Quorum subsidiis lingua venusta placet.
11 Est igitur satius linguas confundere, quam sic
12    Temporis atque rei damna subire simul.
13 Haec illi, sed tu quae sint elementa sciendi
14    Et bene dicendi, sub brevitate refer.
Ioannes Saresberiensis HOME