monumenta.ch > Benedictus Nursianus > > 7
Ioannes Saresberiensis, Entheticus, VI De Sertorianis. <<<     >>> VIII De Hircano.

Ioannes Saresberiensis, Entheticus, VII De rotundatoribus verbi.

1 Esse catenatum se credit Sertorianus,
2    Si iubeas recte vivere, sive loqui.
3 Hoc onus, ecce iugum, quod vitans nostra iuventus
4    Ad summum currit prosperiore via,
5 Admittit Soloen, sumit quod barbarus offert,
6    Inserit haec verbis, negligit arte loqui.
7 Hoc ritu linguam comit Normannus, haberi
8    Dum cupit urbanus, Francigenamque sequi,
9 Aulicus hoc noster tumidus sermone rotundo
10    Ridet natalis rustica verba soli.
11 Sermo rotundus hic est, quem regula nulla coarctat,
12    Quem gens nulla potest dicere iure suum.
13 Vilis apud veteres fuerat modus iste loquendi,
14    Lege bona solitos vivere, lege loqui.
Ioannes Saresberiensis HOME