monumenta.ch > Ioannes Saresberiensis > 1 > 25 > 58 > 16 > 13 > 4 > 39 > 2 > 12 > 70 > 62 > 6
Ioannes Saresberiensis, Entheticus, V De Melidunensibus. <<<     >>> VII De rotundatoribus verbi.

Ioannes Saresberiensis, Entheticus, VI De Sertorianis.

1 Ablactans nimium teneros Sertorius olim
2    Discipulos fertur sic docuisse suos:
3 Doctor enim iuvenum pretio compulsus et aere
4    Pro magno docuit munere scire nihil.
5 Haec schola sic iuvenes voluit iuvenescere semper,
6    Ut dedignentur nosse vel esse senes.
7 Et quamvis tueatur eam numerus Garamantum,
8    Quos audere monet fasque nefasque furor,
9 Quos gula, quos fastus captos servire coegit,
10    Quos transire Venus in sua castra facit,
11 Tu tamen armatus clypeo virtutis et ense,
12    Ut rabiem perimas, obvius ibis eis.
Ioannes Saresberiensis HOME