Ioannes Saresberiensis, Entheticus, III Quod logica sapientes et discretos facit.
| 1 | Logica quid valeat, aut cur placeat sapienti, |
| 2 | Dicturus, faciem philosophantis adi. |
| 3 | Qui sequitur sine mente sonum, qui verba capessit, |
| 4 | Non sensum, iudex integer esse nequit. |
| 5 | Cum vim verborum dicendi causa ministret, |
| 6 | Haec si nescitur, quid nisi ventus erunt? |
| 7 | Quae bonus auditor pensat de mente loquentis, |
| 8 | Non quovis sensu, quem sibi verba ferunt, |
| 9 | Ut tamen assistat verbis lex recta loquendi, |
| 10 | Qua sine non poterunt pondus habere suum! |
| 11 | Aucupium verbi iampridem iussit ab aula |
| 12 | Lex Romana, sed hoc praetor iniquus amat. |