monumenta.ch > Ioannes Saresberiensis > 15 > 56 > 11 > 66 > 88 > 17 > 25 > 58 > 94 > 13 > 2
Ioannes Saresberiensis, Entheticus, I Praefatio. <<<     >>> III Quod logica sapientes et discretos facit.

Ioannes Saresberiensis, Entheticus, II De Aletheia et Phronesi.

1 Est Aletheia soror Phronesis, virtutis origo,
2    Grata sui specie, semper amica Deo;
3 Nam deformatur, quoties extrinsecus illi
4    Cultus adest, fucos virgo beata fugit.
5 In se convertunt oculos et corda vicissim,
6    Et decor unius est utriusque decor,
7 Et genus et species et opus commune duarum.
8    Manat ab his vitae regula sancta, modus.
9 Hae tibi sint comites, curas et verba ministrent,
10    Teque velint gravibus conciliare viris,
11 Hae tibi principium, cursum, finemque loquendi
12    Monstrent, et sermo quis quibus aptus erit.
13 A trivio tibi dicendi sumetur origo,
14    Ante tamen videas, quae quibus apta locis.
Ioannes Saresberiensis HOME