| 1 | Postquam per nos transeuntes abiistis, cogitavi mecum de hoc quod praesentialiter retulistis, qualiter quidam de occidentalibus episcopis senserunt de chorepiscoporum ordine, et quod quidam eorum reordinarent illos, qui temporibus antecessorum suorum a chorepiscopis ordinati sunt, presbyteros atque diaconos, nec non et ecclesias ab eis similiter consecratas, profanantes omnem sanctificationem pristinam, quasi non legitimam, quam tamen cum consensu atque praecepto episcoporum suorum ipsi chorepiscopi perpetraverunt. |
| 2 | Unde et schismata in Ecclesia Dei oriuntur, cum rectores populi Dei in doctrina sua ab invicem discrepant: alii dicentes licere chorepiscopis cum consensu et praecepto maiorum suorum, hoc est praesulum civitatum sub quibus ipsi degunt, manus baptizatis imponere, ut accipiant Spiritum sanctum, presbyterosque atque diaconos, necnon et caeteros Ecclesiae gradus ordinare: alii vero affirmantes, nullo modo eis hoc ministerium competere, sed tantum illis episcopis qui urbibus praesunt. |
| 3 | Ex quo videlicet excitantur sectae, invidiae, irae, rixae, aemulationes, dissensiones, contentiones: per quae multi de populo, videntes magistrorum dissensionem, non mediocriter scandalizantur. |
| 4 | Non enim huiusmodi litigatores illam concordiam apostolicam sequuntur, de qua Philippenses Paulus obsecrat, dicens (Philipp. II): « Si qua ergo consolatio in Christo, si quod solatium charitatis, si qua societas spiritualis, si qua viscera miserationis: implete gaudium meum, ut idem sapiatis, eamdem charitatem habentes, unanimes, idipsum sentientes, nihil per contentionem, neque per inanem gloriam: sed in humilitate superiores sibi invicem arbitrantes, non quae sua sunt considerantes singuli, sed ea quae aliorum. |
| 5 | » Unde et ipse volens iuniores suos auditoribus commendare, et non despectos, sed acceptabiles reddere, Corinthios admonet, dicens (I Cor. IV): « Rogo ergo vos, fratres, imitatores « mei estote, sicut et ego Christi. |
| 6 | Ideo misi ad vos Timotheum, qui est filius meus charissimus et fidelis in Domino, qui vos commonefaciat vias meas, quae sunt in Christo Iesu, sicut ubique in Ecclesia doceo. » Et rursum (I Cor. XVI): « Si autem, inquit, venerit Timotheus, videte ut sine timore sit apud vos: opus enim Domini operatur, sicut et ego. |
| 7 | Ne quis ergo illum spernat, deducite illum in pace, ut veniat ad me: exspecto enim illum cum fratribus. |
| 8 | » Hoc autem praeceptum humilitatis clare ab ipsa Veritate sumpsit, quae in Evangelio discipulos de primatu contendentes instruxit, dicens (Matth. XX): « Reges gentium dominantur eorum, et qui potestatem habent super eos, benefici vocantur. |
| 9 | Vos autem non sic: sed qui maior est in vobis, fiat sicut iunior; et qui praecessor est, sicut ministrator. |
| 10 | » Et suo eos exemplo informans sequitur, dicens (Luc. XXII; Matth. XX): « Ego autem in medio vestrum sum sicut qui ministrat: filius enim hominis non venit ministrari, sed ministrare, et dare animam suam redemptionem pro multis. |
| 11 | » Habebant enim ipsi apostoli adiutores in praedicatione Evangelii Christi, qui etiam ordinationes fecerunt ex praeceptis eorum. |
| 12 | Unde legitur in codice quem Damasus papa de episcopis Romanae Ecclesiae, petente Hieronymo presbytero, conscripsit, quod Linus et Cletus ex praecepto beati Petri ordinationes presbyterorum fecerunt: cum tamen post passionem Petri, non illi, sed Clemens, in honorem cathedrae successerit, ipso eidem tradente principe apostolorum, sicut epistola eiusdem Clementis, scripta ex mandato Petri ad Iacobum fratrem Domini, testatur. |
| 13 | Hinc reor quod usus chorepiscoporum primo originem sumpserit, et hactenus in Ecclesia retineatur, ut ipsi chorepiscopi a propriis episcopis ordinati, iuxta praeceptum eorum, diaconos et presbyteros, ac caeteros gradus ordinent, atque reliqua officia sacerdotalia peragant. |
| 14 | Unde miror quomodo isti qui hanc contentionem movent, ordinem chorepiscoporum tantum despiciant, ut pene eis nihil amplius a dignitate presbyterorum tribuant: cum hoc nec novorum, nec antiquorum, nec etiam ipsis apostolorum dogmatibus consuetudinibusque conveniat, sed in sensu simul a dogmate dissentiat. |
| 15 | Claret enim hoc, quod in his non ratio et humilitas, sed invidia atque superbia dominentur: ita ut despectis cooperatoribus suis, ipsi soli potentes ac sanctificatione pollentes videri appetant: et hoc quod sancti Patres ad concordiam et unionem singulis dignitatibus conscripserunt, ipsi magis damnationem noxiam, quam discretam dispositionem esse putent. |
| 16 | Praecipiunt enim sacri canones qualiter unusquisque ordo mensuram suam custodiat, a minimo usque ad maximum, et minor gradus maiori semper subditus fiat: ita ut diaconi absque episcopo vel presbytero baptizare non praesumant, nisi praedictis fortassis officiis longius constitutis necessitas extrema compellat: et ut gratiam sacrae communionis post presbyteros accipiant diaconi, aut episcopo eis, aut presbytero porrigente: sed nec sedere in medio presbyterorum diaconis liceat, nec etiam coram presbytero sedere audeant, sed iussione presbyteri sedeant. |
| 17 | Similiter quoque mandant, ut diaconis honor exhibeatur ab obsequentibus, id est, subdiaconis et omnibus clericis. |
| 18 | De presbyteris vero in decretis Gelasii papae ita scriptum est (Gelas. I, ep. 9, c. 6): « Nec minus etiam presbyteros ultra suum modum tendere prohibemus, nec episcopali fastigio debita sibimet audacter assumere: nec conficiendi chrismatis, nec consignationis pontificalis adhibendae sibimet arripere facultatem: non praesente quolibet antistite, nisi fortasse iubeantur, vel orationis vel actionis sacrae suppetere sibi praesumant licentiam: neque sub eius aspectu, nisi iubeantur, aut sedere praesumant, aut venerabilia tractare mysteria: nec sibi meminerint ulla ratione concedi, sine summo pontifice, subdiaconum vel acolythum ius habere faciendi: nec prorsus dubitent, si quidquam ad episcopale ministerium specialiter pertinens, suo nutu putaverint exsequendum, continuo se presbyterii dignitate et sacra communione privari. |
| 19 | » De chorepiscopis autem in Ancyrano concilio ita scriptum est (Can. 12): « Chorepiscopis non licere presbyteros aut diaconos ordinare, sed nec presbyteros civitatis, sine praecepto episcopi vel litteris, in unaquaque parochia. |
| 20 | » Attendo, quod non dicit, chorepiscopis non licere penitus diaconos aut presbyteros ordinare, sed non aliter licere, nisi ex praecepto episcopi sui vel litteris in unaquaque parochia. |
| 21 | Item in Antiocheno concilio sic legitur (Can. 10): « Qui in vicis vel possessionibus chorepiscopi nominantur, quamvis manus impositionem episcoporum perceperint, et ut episcopi consecrati sint, tamen sacrae synodo placuit, ut modum proprium recognoscant, et gubernent subiectas sibi ecclesias, earumque moderamine curaque contenti sint. |
| 22 | Ordinent etiam lectores et subdiaconos atque exorcistas. |
| 23 | Quibus promotiones istae sufficiant: nec presbyterum vero, nec diaconum audeant ordinare praeter civitatis episcopum (id est praeter conscientiam civitatis episcopi) cui ipse cum possessione est subiectus. |
| 24 | » Cum autem chorepiscopos manus impositionem episcoporum percipere dicat, et quidem sicut episcopi consecrati sint: cur cum consensu episcoporum, quibus subiecti sunt, consecrationes sacrorum ordinum eis facere non licet, et cum chrismate sacro fideles consignare? Vanum est enim, quemquam consecrationem episcopalem habere, si ministerium episcopi ei non licet agere. |
| 25 | Ad quid ergo invocatur Spiritus sanctus ab episcopo ordinatore sanctificationem personae ordinandae, et tribuat [Forte ut sanctificationem personae ordinandae tribuat], si ipse invocator et ordinator, post consecrationem, quam rite peregit, reprehenderit? Nunquid Dominum irridet, cuius donum poscit, cum postea illud donum spreverit? Nunquid non et calumnia, qua Domini significationem [Forte sanctificationem] illudit, ad ipsum auctorem sanctificationis pertingit? Planum est ergo quod in Spiritu sancto per verbum Dei omnis sanctificatio adimpletur. |
| 26 | Et quare non pertimescit blasphemare, et derogare Spiritus sancti potentiae? cum scriptum sit (Luc. XII): « Qui dixerit verbum contra filium hominis, remittetur ei: qui autem dixerit contra Spiritum sanctum, non remittetur ei, neque in hoc saeculo, neque in futuro. |
| 27 | » Unde Petrus apostolus in Actibus apostolorum, cum Cornelium centurionem et eos qui secum erant videret accepisse gratiam Spiritus sancti, Iudaeos contra se altercantes pro eo quod ad gentes introiret et manducaret cum illis, tali responso refutat, dicens: « Si ergo eamdem gratiam dedit illis Deus sicut et nobis, qui credidimus in Dominum Iesum Christum: ego quis eram qui possem prohibere Dominum? His auditis tacuerunt, et glorificaverunt Dominum, dicentes: Ergo et gentibus Deus poenitentiam ad vitam dedit (Act. XI). |
| 28 | » Quem ergo Deus dono spiritus sui honorat, non est rectum ut ab hominibus dehonestetur. |
| 29 | Nec debet quisquam pro calumnia deputare, quod divina dispositione constat ordinatum esse: quae enim sunt, a Deo ordinata sunt. |
| 30 | Proinde nec inferioribus episcopis dignitas proprii gradus tollitur, cum metropolitano totius provinciae cura delegatur. |
| 31 | Nam sine eo in provincia episcopum ordinare, nec generale concilium convocare, nec quidquam aliud caeteris episcopis licet in provincia agere, nisi quae tum constat ad singulorum parochias et episcopatus pertinere. |
| 32 | Si enim in episcoporum ordine chorepiscopos non liceret habere, nullatenus inter trecentos decem et octo Patres, qui in Nicaeno concilio adfuerunt, annumerarentur. |
| 33 | In quorum catalogo amplius quam duodecim chorepiscopi inserti sunt, ubi nullus presbyterorum vel diaconorum in numero praefinito Patrum, sed solummodo metropolitani et episcopi, atque chorepiscopi, nominatim recensiti inveniuntur. |
| 34 | Ad quid enim episcopus cuiuslibet civitatis chorepiscopum sibi vult ac decernit ordinare, si ipsam ordinationem suam nullam efficaciam arbitratur habere. Dicit enim Apostolus (Rom. XIV): « Beatus qui non iudicat semetipsum in eo quod probat. |
| 35 | Qui autem discernit, si manducaverit damnatus est, quia non ex fide. |
| 36 | Omne autem quod non est ex fide, peccatum est. |
| 37 | » Hanc quidem sententiam non ad ciborum solummodo qualitatem et differentiam discernendam, sed ad omnem ambiguitatem et duplicitatem tollendam, prolatam esse intelligimus: ut non simus parvuli fluctuantes in omni vento doctrinae, sed sani et stabiles in fide et firmi in apostolica doctrina. |
| 38 | « Vir enim duplex animo inconstans est in omnibus viis suis: et, qui haesitat similis est fluctui maris qui a vento movetur et circumfertur (Iac. I). |
| 39 | » Non ergo aestimet homo ille, quod accipiat aliquid a Domino, ait enim ipsa Veritas in Evangelio: « Amen dico vobis, quidquid orantes petitis, credite quia accipietis, et fiet vobis. |
| 40 | Omnia enim possibilia sunt credenti (Marc. XI; Marc. IX), » quia fides vera recte credentem salvat: et iustus in fide sua vivit, illa videlicet quae per dilectionem operatur. |
| 41 | Hoc enim sanctorum Patrum prudentia posteris suis providit, et sacra canonum auctoritas instituit, ut dissensio et schismata in Ecclesia Christi non fierent, sed magis unitas et concordia pacis inibi praevaleret. |
| 42 | Et ideo unicuique ordini iuxta mensuram suam officium delegavit, ut per studium humilitatis et dilectionis pax Christiana et concordia in populo Dei perseveraret. |
| 43 | De quo et ipsa Veritas, discipulos ad imitationem sui provocans, ait: « Tollite iugum meum super vos, et discite a me quia mitis sum et humilis corde, et invenietis requiem animabus vestris. |
| 44 | Iugum enim meum suave est, et onus meum leve (Matth. XI). |
| 45 | » Hoc iugum per charitatem fideles sociat, non per contentionem dissipat: hocque onus non opprimit se portantem per ponderis gravitudinem, sed magis sublevat ac sustentat per solatii consolationem. |
| 46 | Nihil ergo iuvat reprehensores hos et vaniloquos magistros, quia ad defensionem erroris sui illud de Actibus apostolorum sumere nituntur, quia Petrus et Ioannes missi sint ab apostolis de Hierosolymis in Samariam, ut imponerent illis manus, qui a Philippo baptizabantur, quatenus acciperent Spiritum sanctum, quoniam aliter hoc fieri non decebat, quam ut apostoli implerent et perficerent ea quae a ministro eorum bene coepta fuerant. |
| 47 | Non enim Philippus hic unus de duodecim, sed unus de septem diaconibus erat, qui ab apostolis paulo ante ordinati sunt, qui et in catalogo septem levitarum primus post Stephanum annumeratus est. |
| 48 | Unde post Stephani necem statim ad Philippi actus explicandos scriptor historiae videtur transire, ita dicens: « Facta est autem in illa die persecutio magna in ecclesia quae erat Hierosolymis, et omnes dispersi sunt per regiones Iudaeae et Samariae praeter apostolos (Act. VIII). |
| 49 | » Et post pauca: « Igitur qui dispersi erant, pertransierunt evangelizantes verbum Dei. |
| 50 | Philippus autem descendens in civitatem Samariae, praedicabat illis Christum. |
| 51 | Intendebant autem turbae his quae a Philippo dicebantur, unanimiter audientes et videntes signa quae faciebat. |
| 52 | Multi enim eorum qui habebant spiritus immundos, clamantes voce magna, exibant. |
| 53 | Multi autem paralytici et claudi curati sunt: factum est autem magnum gaudium in illa civitate (Ibid.). |
| 54 | » Et non multum post: « Cum autem, inquit, audissent apostoli qui erant Hierosolymis, quia recepit Samaria verbum Dei: miserunt ad eos Petrum et Ioannem, qui cum venissent, oraverunt pro ipsis ut acciperent Spiritum sanctum. |
| 55 | Nondum enim in quemquam illorum venerat: sed baptizati tantum erant in nomine Domini Iesu. |
| 56 | Tunc imponebant manus super illos, et accipiebant Spiritum sanctum (Ibid.). |
| 57 | » Idem etiam Philippus baptizavit eunuchum « Candacis reginae Aethiopum, sicut consequenter narrat: et post discessum eius « pertransiens evangelizabat civitatibus cunctis, donec veniret Caesaream (Act. VIII). |
| 58 | » De quo Lucas alibi mentionem facit, cum transitum Pauli ad Ierusalem enumerasset, ita dicens: « Alia autem die profecti, venimus Caesaream. |
| 59 | Et intrantes domum Philippi evangelistae, qui erat unus ex septem, mansimus apud eum. |
| 60 | Huic autem erant filiae quatuor virgines prophetantes (Act. XXI). |
| 61 | » Unde apparet quia iste Philippus non fuit episcopus, neque chorepiscopus, sed tantum diaconus et evangelista. |
| 62 | Si enim chorepiscopus esset, nequaquam scriptor historiae hoc tacuisset. |
| 63 | Necdum Apostoli ab invicem discesserant, ut in singulis provinciis aut civitatibus episcopos aut chorepiscopos ordinarent, sed in Hierosolymis tantum manentes praedicabant verbum Dei, donec, Spiritus sancti dispositione agente, ad praedicandum gentibus per orbem directi sunt. |
| 64 | Sicque omnis ordo ecclesiasticus in singulis locis iuxta eorum dispositionem distributus, hactenus in ecclesia catholica servatur: et sicut una fides, unum baptisma, una religio, a Christianis in toto orbe tenetur: ita unius eiusdemque Spiritus sancti distributione pax et concordia in electis Dei ubique firmiter corroboratur, omnisque discordia procul pellitur. |
| 65 | Quoniam, iuxta Apostolum (Rom. II), « quicumque spiritu Dei aguntur, hi filii sunt Dei: qui autem spiritum Christi non habet, hic non est eius. |
| 66 | » Proinde idem doctor gentium nos admonet dicens (Ephes. IV): « Obsecro itaque vos ego vinctus in Domino, ut digne ambuletis vocatione qua vocati estis, cum omni humilitate et mansuetudine, cum patientia, supportantes invicem in charitate, solliciti servare unitatem Spiritus in vinculo pacis. |
| 67 | Unum corpus et unus spiritus, sicut vocati estis in una spe vocationis vestrae. |
| 68 | » Convenit enim quibusque fidelibus et membris corporis Christi ut honore se invicem praeveniant, se sufferant: ne contra Apostolum « efficiantur inanis gloriae cupidi, invicem provocantes, invicem invidentes (Gal. V); » sed magis unanimes omnes sint in oratione, « compatientes, fraternitatis amatores, misericordes, humiles (I Pet. III); » nihil agant per contentionem, quia non est dissensionis Deus sed pacis. |
| 69 | Haec enim tantummodo nobis credendi regula ex praecepto Dominico conceditur, ut contendamus per angustam portam intrare, et arctam viam intendere quae ducit ad vitam; non latam et spatiosam, quae ducit ad mortem. |
| 70 | Si enim bonae devotionis et mansuetudinis indicia per humilitatis atque obedientiae praebemus officia: veri imitatores Dei effecti, Christi Domini sequemur exempla, qui, cum adhuc peccatores essemus, pro impiis servis « mortuus est, iustus pro iniustis: ut nos offerret Deo, mortificatus quidem carne, vivificatus autem spiritu (I Pet. III). |
| 71 | » « Qui destruxit quidem mortem, illuminavit autem vitam et incorruptionem per Evangelium (II Tim. I). |
| 72 | » Excelsus inter angelos, humilis inter homines, ministrare voluit, non ministrari. |
| 73 | Unde in coena mystica discipulorum pedes lavit, et linteo quo erat praecinctus tersit, cum publicanis et peccatoribus manducavit, peccatricem mulierem ad se accedere permisit, et lavare lacrymis ac tergere capillis pedes suos consensit, nihil veritus Pharisaeorum superstitiosam reprehensionem, propter quod iniustis querimoniis eorum ita respondit dicens: « Dimissa sunt ei peccata multa, quoniam dilexit multum Luc. VII). |
| 74 | » Et item: « Non veni, inquit, vocare iustos, sed peccatores (Marc. II). |
| 75 | » Et alibi: « Filius, inquit, hominis venit salvare quod perierat (Matth. XVIII). |
| 76 | » Et rursum: « Non enim venit filius hominis ut iudicet mundum, sed ut salvetur mundus per ipsum (Ioan. III). |
| 77 | » At contra si despect caeteris fratribus ac conservis nostris, in sublime volumus extolli, ac soli potentes et gloriosi cupimus ab hominibus videri: sine dubio illius imitamur iactantiam, qui despectis caeteris sanctis, angelorum turmis ad simulitudinem Dei non per humilitatem sed per iactantiam voluit sublimari, cum dixit: « Ascendam in coelum, super altitudinem nubium, ponam thronum meum ad aquilonem, et ero similis Altissimo (Isa. XIV). |
| 78 | » Unde merito de sublimitate angelica proiectus in inferni tartarum draco perfidus, traxit secum tertiam partem siderum: ubi et nos, si eius sequimur vecordiam, propter mentis nostrae superbiam a sanctorum societate expulsi, poenas gehennae cum illo luemus aeternas. |
| 79 | Quomodo autem tam praelatis quam subditis agendum sit, Ecclesiae pastor Petrus in Epistola sua admonet dicens: « Seniores ergo qui in vobis sunt obsecro, consenior et testis Christi passionum, qui et eius quae in futuro revelanda est, gloriae communicator: pascite qui in vobis est gregem Dei, providentes non coacte, sed spontanee, secundum Deum; neque turpis lucri gratia, sed voluntarie; neque ut dominantes in cleris, sed forma facti gregis ex animo: et cum apparuerit princeps pastorum, percipietis immarcescibilem gloriae coronam. |
| 80 | Similiter adolescentes subditi estote senioribus, omnes autem invicem humilitatem insinuate: quia Deus superbis resistit, humilibus autem dat gratiam (I Petr. V). |
| 81 | » Quapropter necessarium mihi videtur ut omnes humiliemus nos sub potenti manu Dei, quatenus ipse nos exaltet in tempore visitationis: et quisquis in maiori dignitate ex electione Divina se positum agnoscit, commilitones suos ac ministros omni honore dignos arbitretur, et ex mutua dilectione locum eis praebeat perficiendi ac bene operandi: quia venient dies, quando non honoris dignitates, sed bonorum operum requirentur actiones. |
| 82 | Filius enim Dei venturus est in gloria Patris sui cum angelis suis: et tunc reddet unicuique secundum opera eius. |
| 83 | « Omnes enim stabimus ante tribunal Christi, ut referat unusquisque propria corporis, prout gessit, sive bonum, sive malum (Rom. XIV, II Cor. V). |
| 84 | » Qui autem inferioris gradus est, non maiora et quae ad se non pertinent per elationem appetens, tentet: sed contentus sit officio, quod sibi Divina ordinatio voluit conferre: et ita rite credendo, ac recte docendo, beneque operando, quotidie in Deum proficiat, ut ministerii sui bonum praemium consequatur. |
| 85 | Qui enim bene ministraverit, gradum sibi bonum adquirit. |
| 86 | Unde ipsa Veritas ait: « Qui mihi ministrat, me sequatur: et ubi sum ego, illic et minister meus erit. |
| 87 | Si quis mihi ministraverit, honorificabit eum Pater meus (Ioan. XII). |
| 88 | » Et alibi: « Volo, » inquit, Pater, ut ubi sum ego, ibi « sit et minister meus. |
| 89 | » Grandis honor est, Christi ministrum esse: unde et grande praemium bene ministrantes sequitur, ita ut cum Christo et sanctis angelis eius in coelesti beatitudine sine fine laetentur: atque ideo non convenit servis Christi contendere de sublimitate honoris, sed magis certare de utilitate sanae praedicationis, et assiduitate bonae operationis, ut populus Christi audiat ex ore eorum verbum rectae fidei, et videat in actibus eorum bonum exemplum per humilitatis indicium, quia iuxta veritatis sententiam: « Omnis qui se exaltaverit, humiliabitur: et qui se humiliaverit, exaltabitur (Matth. XI). |
| 90 | » Qui enim gradum honoris in Ecclesia Christi acceperunt, quomodo vivere debeant et quid agere, audiant ipsum Dominum ostendentem atque praecipientem: « Sint, inquit, lumbi vestri praecincti, et lucernae ardentes in manibus: et vos similes hominibus exspectantibus dominum suum, quando revertatur a nuptiis, ut cum venerit et pulsaverit, confestim aperiant ei (Luc. XII). |
| 91 | » Et quale eos praemium taliter facientes in futuro sequatur, mox subiungit, dicens: « Beati illi servi, quos, cum venerit Dominus invenerit vigilantes. |
| 92 | Amen dico vobis, quod praecinget se, et faciet illos discumbere, et transiens ministrabit illis (Ibid.). |
| 93 | » Et paulo post: « Quis putas est, inquit, fidelis dispensator, et prudens, quem constituit dominus super familiam suam, ut det illis in tempore tritici mensuram? Beatus ille servus, quem, cum venerit Dominus eius, invenerit ita facientem. |
| 94 | Vere dico vobis, quia super omnia quae possidet, constituet illum (Ibid.). |
| 95 | » Non enim pigris et hebetibus doctoribus, et de primatu huius mundi atque divitiis certantibus, tale praemium promittitur: sed bene laborantibus, et digne Deo servientibus. |
| 96 | Non est enim aequum, ut collatio sacri ordinis, servis Christi fiat causa elationis et terrenae voluptatis: quia nec in ipsius magistri nec in discipulorum eius dictis sive exemplis aliquid huiusmodi reperiunt. |
| 97 | Quomodo autem de Christi moribus nos instruat apostolus Paulus, audiamus: « Hoc autem, inquit, sentite in vobis quod et in Christo Iesu, qui cum in forma Dei esset, non rapinam arbitratus est esse se aequalem Deo, sed semetipsum exinanivit, formam servi accipiens, in similitudinem hominum factus, et habitu inventus ut homo. |
| 98 | Humiliavit semetipsum factus obediens usque ad mortem, mortem autem crucis: propter quod et Deus illum exaltavit, et donavit illi nomen, quod est super omne nomen, ut in nomine Iesu omne genu flectatur, coelestium, terrestrium, et infernorum: et omnis lingua confiteatur, quia Dominus Iesus Christus in gloria est Dei Patris (Philip. X). |
| 99 | » Hinc ergo discipulis suis praecepit, dicens: « Nolite solliciti esse, dicentes, Quid manducabimus? aut quid bibemus? aut quo operiemur? haec enim omnia gentes inquirunt. |
| 100 | Scit enim pater vester, quia his omnibus indigetis. |
| 101 | Quaerite autem primum regnum Dei, et iustitiam eius: et haec omnia adiicientum vobis (Matth. VI). |
| 102 | » « Qui non renuntiaverit omnibus quae possidet, non potest esse meus discipulus (Luc. XIV). |
| 103 | » « Qui vult venire post me, abneget semetipsum, et tollat crucem suam, et sequatur me. |
| 104 | Qui enim voluerit animam suam salvam facere, perdet eam. |
| 105 | Qui autem perdiderit animam suam propter me, inveniet eam. |
| 106 | Quid enim prodest homini, si mundum universum lucretur: animae vero suae detrimentum patiatur? etc. » (Luc. XIX.) Hinc et Petrus, exhortans fideles in Epistola sua, ait: « Succincti lumbos mentis vestrae, sobrii perfecte sperate in eam quae offertur vobis gratiam, in revelationem Iesu Christi, quasi filii obedientiae, non configurati prioribus ignorantiae vestrae desiderils, sed secundum eum qui vocavit vos, sanctum; et ipsi sancti in omni conversatione estote, quoniam scriptum est: Sancti eritis, quoniam ego sanctus sum (I Petr. I). |
| 107 | » De quo et Ioannes ait: « Nolite diligere mundum, neque ea quae in mundo sunt. |
| 108 | Si quis diligit mundum, non est charitas Patris in eo, quoniam omne quod in mundo est, concupiscentia carnis et concupiscentia oculorum est, et superbia vitae, quae non est ex Patre, sed ex mundo est; et mundus transit, et concupiscentia eius. |
| 109 | Qui autem facit voluntatem Dei, manet in aeternum (I Ioan. II). |
| 110 | » Hinc et Paulus ait: « Non ergo regnet peccatum in vestro mortali corpore ad obediendum desideriis eius: sed neque exhibeatis membra vestra arma iniquitatis peccato: sed exhibete vos Deo, tanquam ex mortuis viventes, arma iustitiae Deo (Rom. V, VI). |
| 111 | » Et iterum: « Carnis, inquit, curam ne feceritis in desideriis (Rom. XIII). |
| 112 | » Et rursum: « Non ergo amplius invicem iudicemus: sed hoc iudicate magis, ne ponatis offendiculum fratri, vel scandalum (Rom. XIV). |
| 113 | » Et iterum: « Debemus autem nos firmiores, imbecillitates infirmorum sustinere, et non nobis placere: unusquisque proximo suo placeat in bonum ad aedificationem (Rom. XV). |
| 114 | » Si autem secundum huiusmodi doctrinam conformemus nos exemplis obedientiae, humilitatis et mansuetudinis Christi, considerantes singuli non quod nobis, sed quod aliis utile est, nec cupiditatibus huius mundi, atque illecebris operam demus: nulla erit inter nos contentio de sublimitate honoris, et inani iactantia terrenae potestatis, et conflictus nequam de quaestu nefando praesentis saeculi: sed erit firma pax et concordia inter nos, exercebiturque unanimiter cultus pietatis: et religio sancta, et immaculata coram Deo (exspectantes supernam gloriam in revelatione Domini nostri Iesu Christi) et Salvatore nostro, sine reprehensione custodietur: et ita omnia membra corporis Christi erunt in pace, quem cum non videmus, diligimus; in quem nunc quoque non videntes credimus, et exultando speramus, quod in adventu eius percipiamus finem fidei nostrae, salutem animarum nostrarum. |
| 115 | Igitur quia ordo praeteritae narrationis vestrae, et responsionis parvitatis nostrae, hoc exigebat, ut contra tam ineptum conflictum sacerdotum, atque scandalum plebis, aliqua de scripturis sacris, atque orthodoxorum patrum sententiis excerperemus, quae ostenderent ac declarando manifestarent, quia servos Christi non oportet litigare, sed mansuetos esse ad omnes, docibiles et patientes: fecimus quod agendum esse censuimus, et in brevi libello haec comprehendentes, sanctitati vestrae dirigere curavimus: petentes ut, si dignum ducatis haec legere, ea quae recte ibi posita sint, vestra auctoritate confirmetis: si qua autem reprehensione ibi digna videantur, ignorantem vestra prudentia instruatis, quatenus per omnia labor noster non inanis fiat, et studium doctrinae vestrae multiplici mercede ab omnium bonorum datore remuneretur. |