monumenta.ch > Hrabanus Maurus > VII.
Hrabanus Maurus, Opuscula, I Responsa canonica super quibusdam interrogationibus Reginbaldi chorepiscopi. , , VI. <<<    

Hrabanus Maurus, Opuscula, I Responsa canonica super quibusdam..., VII.

1 De illis vero qui in Quadragesima ante Pascha carnem manducant, vel iuramentum in altari vel in sanctorum reliquiis faciunt, manifestum est quod iniuste agunt, quia divinis mandatis contrarii existunt.
2 Unde et per Isaiam Dominus pravorum ieiunium spernit, ita dicens: « Ecce in die ieiunii vestri invenitur voluntas vestra, et omnes debitores vestros repetitis.
3 Ecce ad lites et contentiones ieiunatis, et percutitis pugno impie.
4 Nolite ieiunare sicut usque ad hanc diem, ut audiatur in excelso clamor vester.
5 Nunquid tale est ieiunium quod elegi, per diem affligere animam suam? nunquid contorquere quasi circulum caput suum? et sacco et cinere sternere? Nunquid istud vocavi ieiunium et diem acceptabilem Domino? Nonne hoc est magis ieiunium quod elegi? Dissolve colligationes impietatis, solve fasciculos deprimentes, dimitte eos qui confracti sunt liberos, et omne onus disrumpe.
6 Frange esurientibus panem tuum, et egenos vagosque induc in domum tuam.
7 Cum videris nudum, operi eum, et carnem tuam ne despexeris.
8 Tunc erumpet quasi mane lumen tuum, et sanitas tua citius orietur; et anteibit faciem tuam iustitia tua, et gloria Domini colliget te.
9 Tunc invocabis, et Dominus exaudiet; clamabis, et dicet, Ecce adsum, quia misericors sum Dominus Deus tuus (Isa. LVIII).
10 » Hinc in canone sanctorum Patrum scriptum est (Conc. Laodic., can. 50 et 52), quod « non oporteat in Quadragesima nuptias aut natalitia celebrare, nec ieiunium solvere, totamque Quadragesimam sine veneratione transire; » magisque conveniat omnem Quadragesimam districto venerari iudicio.
11 Non est enim dignum, ut qui Ecclesiae unitatem scindit, et sanctorum Patrum traditiones solvit, sine vindicta exeat, sed pro hoc poenas condignas solvat.
12 Sacerdotis autem iudicio temperanda est poenae vindicta, secundum modum poenitentis: quia, ut supra dictum est, qui veraciter poenitet et per lacrymarum indicia cordis sui contritionem manifestat, leviori disciplina tractandus est, quia cor contritum et humiliatum Deus non spernit, et in quocunque die peccator conversus poenitentiam egerit, et fecerit iudicium et iustitiam, vita vivet et non morietur.
13 Nec temporis longinquitas, sed animi affectus pensandus est, quia suscepit Dominus triduanam poenitentiam Ninivitarum, et Petri negationem, amarissimis fletibus ablutam, Dominus indulsit, cum eum tertia die resurgens inter caeteros discipulos angelica vocatione ad suam praesentiam et reconciliationem venire iussit.
14 Haec tibi, sancte frater, prout opportunitas temporis se contulit, festinanter dictavi: paratus, si quid deest in responsis, tempore opportuno tibi planius explicare.
15 Tu autem et commendatum tibi gregem diligenter instrue, et nos orationibus iuva: quatenus aliquid tibi dignum scribamus, et de tuo bono opere tibi quotidie congratulemur.
16 Dominus omnipotens in hac vita te bonis operibus augeat, et in futuro mercede remuneret sempiterna.
Hrabanus Maurus HOME