Hrabanus Maurus, Opuscula, I Responsa canonica super quibusdam..., V.
| 1 | De servo autem illo qui fugerit dominum suum interrogabas, si ille in ipsa fuga mortuus fuerit, utrum liceret pro eo missas cantare, aut psalmodias. |
| 2 | Hoc in divinis libris non invenimus prohibitum: sed tamen scimus ab apostolis fortissime praeceptum, ut « servi subditi sint in omni timore dominis, non tantum bonis et modestis, sed etiam dyscolis (I Pet. II), » et obedientes illis fiant in omnibus. |
| 3 | In canone autem Gangrensis concilii ita scriptum est (can. 3): « Si quis servum sub praetextu divini cultus doceat dominum contemnere proprium, ut discedat ab eius obsequio, nec ei cum benevolentia et omni honore deserviat, anathema sit. |
| 4 | » Unde datur intelligi quod si ille anathema meruit qui docet servum, dominum proprium contemnere, et ab eius obsequio recedere: quanto magis ille qui dominum suum spernit, et eius servitio subdi noluerit. |
| 5 | Sed tamen distantia est inter eum qui per superbiam, et illum qui propter necessitatem fugit, coactus crudelitate domini sui. |
| 6 | Nam Agar, famula Sarae, fugam iniit, affligente eam domina sua: sed angelo admonente ut reverteretur, et fieret subiecta dominatrici suae, reversa est ad dominam. |
| 7 | Sic et Onesimus servus Philemonis effugit a domino suo, sed Paulo apostolo docente credidit Christo, et baptizatus est et sic per patrocinium Apostoli restitutus est proprio domino suo. |
| 8 | Admonendus est enim servus quilibet fugitivus, per fideles doctores, ubicunque fuerit, ut revertatur ad dominum suum, et fiat ei subiectus, ne forte contemnens praeceptum Domini, perpetuo anathemate percutiatur. |
| 9 | Attamen si in ipsa fuga obierit, orandum est pro eo, nisi forte aliquo crimine maiore implicetur, aut in perfidiam devolvatur, unde fructuosa pro eo non possit esse oratio. |
| 10 | Attamen Augustinus, ad Laurentium scribens, ita inter alia ait: « Cum ergo sacrificia, sive altaris, sive quarumcunque eleemosynarum, pro baptizatis omnibus offeruntur: pro valde bonis gratiarum actiones sunt, pro non valde malis propitiationes sunt, pro valde malis, etiamsi nulla sunt adiumenta mortuorum, qualescunque tamen consolationes sunt vivorum. |
| 11 | Quibus autem prosunt, aut ad hoc prosunt, ut sit plena remissio, aut certe ut tolerabilior fiat ipsis damnatio. |