monumenta.ch > Hrabanus Maurus > IV.
Hrabanus Maurus, Opuscula, I Responsa canonica super quibusdam interrogationibus Reginbaldi chorepiscopi. , , III. <<<     >>> V.

Hrabanus Maurus, Opuscula, I Responsa canonica super quibusdam..., IV.

1 De eo autem quod interrogabas, si pater et filius, vel si duo fratres, aut avunculus et nepos, cum una muliere fornicarentur, quid inde faciendum esset: manifestum est, quod gravi vindicta plectendum erit, quod grave facinus esse reperiatur.
2 Omnis enim moechia interdicitur ubi scriptum est: « Non moechaberis.
3 » Quanto magis cum cognata, vel cum coniuge, vel concubina cognati? Quid autem Dominus in lege in vindicta talium iusserit, liber Leviticus demonstrat, ubi ita scriptum est (Levit. XX): « Si moechatus fuerit quis cum uxore alterius, et adulterium perpetraverit cum coniuge proximi sui: morte moriatur et moechus et adultera.
4 Qui dormierit cum noverca sua, et revelaverit ignominiam patris sui, morte moriantur ambo: sanguis eorum sit super eos.
5 Si quis dormierit cum nuru sua, uterque moriatur, quia scelus operati sunt: sanguis eorum sit super eos.
6 Qui supra uxorem filiam, duxerit matrem eius, scelus operatus est, vivus ardebit cum eis, nec permanebit tantum nefas in medio vestri.
7 Qui acceperit sororem suam filiam patris sui, vel filiam matris suae, et viderit turpitudinem eius, illaque conspexerit fratris ignominiam: nefariam rem operati sunt, occidentur ambo in conspectu populi, eo quod turpitudinem suam mutuo revelaverint, et portabunt iniquitatem suam.
8 Turpitudinem materterae et amitae tuae non discooperies: qui hoc fecerit, ignominiam carnis suae nudabit, portabunt ambo iniquitatem suam.
9 Qui coierit cum uxore patrui vel avunculi sui, et revelaverit ignominiam cognationis suae, portabunt ambo iniquitatem suam, absque liberis morientur.
10 Qui duxerit uxorem fratris sui, rem facit illicitam, turpitudinem fratris sui revelavit: absque filiis erunt.
11 » His enim iudiciis patet quantum Domino displiceat omnis incestus et pollutio coitus illiciti, quia mortis iudicio huiusmodi scelus puniendum esse iudicavit.
12 Nec enim filium cum uxore patris, nec patrem cum uxore filii licet concumbere, quia dormire cum noverca seu cum nuru prohibuit.
13 Sed neque ducere uxorem fratris convenit, quia huiusmodi absque filiis fieri, hoc est mortis reus esse, iudicatur.
14 Si enim Dominus in lege turpitudinem incestus mortis sententia vindicari iussit, quomodo in Evangelio, ubi summa iustitia est, incestuosus poenam peccati effugiet? maxime cum ibi poena temporalis decernitur, hic gehenna ignis perpetui praedicitur.
15 Quam discretionem sentiens Apostolus, ad Hebraeos scribens ait (Hebr. X): « Irritam faciens legem « Moysi, sine ulla miseratione sub duobus vel tribus testibus moritur.
16 Quanto magis putatis deteriora mereri supplicia, qui Filium Dei conculcaverit, et sanguinem testamenti pollutum duxerit, in quo sanctificatus est, et Spiritui gratiae contumeliam fecerit? » Proinde valde necessarium est, ut duram iudicii sententiam mitigare studeat peccatorum per condignam poenitentiam: ne forte scelus incorrectum ultio puniat perpetua.
17 Unde est, ut Ioannes Baptista in Evangelio turbas quae exibant ut baptizarentur ab eo, hortatus est, dicens: « Genimina viperarum, quis ostendit vobis fugere a ventura ira? Facite ergo dignos fructus poenitentiae, iam enim securis ad radicem arborum posita est.
18 Omnis ergo arbor non faciens fructum bonum, excidetur et in ignem mittetur (Luc. III).
19 » Sacri autem canones quid de incestuosis praecipiant, facile est agnoscere.
20 Nam in Caesariensi concilio ita scriptum est (Can. 2): « Mulier si duobus fratribus nupserit, abiiciatur usque ad mortem.
21 Verumtamen in exitu, propter misericordiam, si promiserit quod facta incolumis, huius coniunctionis vincula dissolvat, fructum poenitentiae consequatur.
22 Quod si defecerit mulier aut vir in talibus nuptiis, difficilis erit poenitentia in vita manenti.
23 » Unde patet, quod aeque malum est hoc, quod mulier duobus nupserit, et illud, cum vir duas uxores duxerit, aut pater et filius si cum una muliere fornicati fuerint, aut avunculus et nepos si cum una muliere dormierunt, aut aliquid huiusmodi factum fuerit.
24 Quapropter iustum est, ut taliter peccantes, usque ad finem vitae poenitentiam agant.
25 Nisi forte propter nimium fletum et compunctionem validam, devotamque poenitentiam aliquid humanius sacerdos apud poenitentem agendum esse decrevit.
26 Quia cuius Dominus cor in compunctione lacrymarum et amaritudine fletuum visitaverit, huius breviandi tempus poenitentiae potestatem sacerdos habebit, sicut scriptum est in Laodicensi concilio (Can. 2): « De his qui diversis facinoribus peccaverunt, et perseverantes in oratione confessionis et poenitentiae conversionem habuere perfectam, pro qualitate delicti: talibus, post poenitentiae tempus impensum, propter clementiam et bonitatem communio concedatur.
27 » In Ancyrano quoque concilio, de adulterio ita scriptum est (Can. 19): « Si cuius uxor adultera fuerit, vel si ipse adulterium commiserit, septem annorum poenitentia oportet eum perfectionem consequi secundum pristinos gradus.
28 » Igitur Theodorus iudicavit, eum qui incestum fecerit, duodecim annis poenitere debere.
29 Quid autem inde sentiant caeteri doctores, in libellis eorum quos de poenitentia conscripserunt invenire poteris, qui, alii quindecim annis, alii duodecim annis, alii decem, alii septem, de huiusmodi sceleribus iudicaverunt poenitudinem explendam.
30 Sed tu priscorum Patrum vestigia sequens, illis solis spatium temperes, qui devote et cum lacrymis poenitentiam egerunt.
31 Caeteri autem definitum tempus expleant, quia in Salomone scriptum est: « Qui abscondit scelera sua, non dirigetur: qui autem confessus fuerit et reliquerit ea, misericordiam consequetur (Prov. XXVIII).
32 » Pius est enim Deus et misericors: sed « misericordia eius a progenie in progenies timentibus eum.
33 Facit potentiam in brachio suo, dispergit superbos mente cordis sui (Luc. I).
34 » « Qui autem mentis est durae, corruet in malum.
35 Et qui custodit mandatum, custodit animam suam. Qui autem negligit vias suas, mortificabitur (Prov. XXVIII; Prov. XIX).
Hrabanus Maurus HOME



Hrabanus Maurus, Opuscula, I Responsa canonica super quibusdam interrogationibus Reginbaldi chorepiscopi. , , III. <<<     >>> V.
monumenta.ch > Hrabanus Maurus > IV.