monumenta.ch > Hrabanus Maurus > IV. > HOMILIA II. ITEM IN SABBATO SANCTO. Lectio sancti Evangelii secundum Matthaeum. > 12 > 7. QVOTAE KALENDAE SINT MENSVVM SINGVLORVM. > 5. > 4. > 6. > 1. > 3. ITEM DISTICHA. > III.
Hrabanus Maurus, Opuscula, I Responsa canonica super quibusdam interrogationibus Reginbaldi chorepiscopi. , , II. <<<     >>> IV.

Hrabanus Maurus, Opuscula, I Responsa canonica super quibusdam..., III.

1 De eo vero qui viduam proximi sui in coniugium duxit, illud considerandum est, quota generatione ipsa connubia inter propinquos fieri possunt, et sic de utroque sexu iudicium aequum agendum: quia alii tertia vel quarta generatione hoc fieri posse iudicabant: alii quinta, alii sexta.
2 Sed illud ibi praecipue considerandum est, quod lex divina inde praecipiat, super quo capitulo Humberto episcopo sciscitanti iam respondimus.
3 Cuius responsionis formulam etiam nunc tibi direximus.
4 Manifestum est enim quod sacri canones ei anathema dicunt, qui de propria cognatione, vel quam cognatus habuit, duxerit uxorem.
5 Et ideo ibi summa est cautela habenda: ne forte pro incesti noxa aeterna damnatio sequatur.
Hrabanus Maurus HOME