monumenta.ch > Hrabanus Maurus > HOMILIA LXXXIX. IN EODEM FESTO. Lectio libri Levitici. > II.
Hrabanus Maurus, Opuscula, I Responsa canonica super quibusdam interrogationibus Reginbaldi chorepiscopi. , , I. <<<     >>> III.

Hrabanus Maurus, Opuscula, I Responsa canonica super quibusdam..., II.

1 De infantibus autem qui mortui cum patre et matre inveniuntur, et non apparet utrum ab eis oppressus sit ipse infans sive suffocatus, an propria morte defunctus: nec debent inde securi esse nec sine poenitentia ipsi parentes.
2 Sed tamen in eis consideratio debet esse pietatis, ubi non voluntas, sed eventus, mortis causa fuit.
3 Si autem eos non latet ipsos eius esse interfectores, scire debent graviter se deliquisse, quod in Ancyrano concilio hoc modo probatur (Can. 20).
4 « De mulieribus quae fornicantur et partus suos necant, vel quae agunt secum ut utero conceptus excutiatur: antiqua quidem definitio usque ad ultimum vitae eas ab ecclesia removet.
5 Humanius autem nunc definimus, ut eis decem annorum tempus secundum praefixos gradus poenitentiae largiamur.
6 » Sed alii trium annorum poenitentiam huiusmodi hominis denuntiant esse debere, hoc est qui infantem incaute oppresserit, quorum unum ex eis exigat cum pane et aqua, abstineatque ab omni luxuria tempore poenitentiae suae.
Hrabanus Maurus HOME