Hrabanus Maurus, Opuscula, I Responsa canonica super quibusdam..., I.
| 1 | Primo interrogabas quid de eo faciendum esset qui hominem Christianum sollicitando furatus fuerit, et in paganam gentem tradendo vendiderit, a quibus ultra ille venditus se eruere non possit. |
| 2 | Ad quod tunc tibi respondi, homicidium reatum ipsum hominem sibi contrahere mihi videri. |
| 3 | Quod et postea, legens divinam sanctionem in Deuteronomio, ita probavisse reperi, cum homicidae et furi hominem vendenti, parem vindictae modum imposuisset. |
| 4 | Nam sicut ibi legitur (Deut. XIX) « animam pro anima » homicidam debere reddere, « oculum pro oculo, dentem pro dente, manum pro manu, pedem pro pede; » sic et ipsum hominem qui deprehensus fuerit sollicitasse fratrem suum de filiis Israel, et vendidisse accipiendo pretium, iubet interficere, et ita auferre malum de medio populi Dei (Deut. XXIV). |
| 5 | Unde mihi videtur, sicut par sententia in lege divina est constituta de homicida et fure hominem vendente, sic et canonica auctoritate pari modo plectendum esse qui fratrem furando atque sollicitando vendiderit, et illum qui proximum suum Christianum hominem iniuste peremerit; et eo gravius, quo eum in paganam gentem tradiderit, nec de animae suae ruina ullam compassionem habuerit. |
| 6 | In concilio Ancyrano ita scriptum est (Can. 21, 22): « Qui voluntarie homicidium fecerint, poenitentiae quidem iugiter se submittant, perfectionem vero circa finem vitae consequantur. |
| 7 | De homicidiis non sponte commissis, prior quidem definitio post septennem poenitentiam perfectionem consequi praecepit, secunda vero quinquennii tempus explere. |
| 8 | » Sed in omnibus iudiciis temperanda est sententia iuxta intentionem et studium poenitentis: si quis enim veraciter poenitentiam egerit, cum lacrymis ieiunia et orationes solvens, eleemosynas largiter impendens, huius ergo habet sacerdos potestatem mitigare iudicium. |
| 9 | Qui autem mentis est durae, et negligens est ad agendam poenitentiam: in hoc omnino decretum est tempus servandum. |