Hrabanus Maurus, Opuscula, I Responsa canonica super quibusdam..., . . .
| 1 | Reverentissimo atque amantissimo fratri REGINBALDO RABANUS, exiguus servorum Dei servus, in Domino salutem. |
| 2 | Postquam sanctitas tua nostrae parvitati se praesentare voluit tui desiderium iterum videndi se valide nobis ingessit. |
| 3 | Ita ut cognoscentes gravitatem morum, honestatem locutionis, humilitatem habitus hilaritatemque vultus. |
| 4 | quam tua dilectio nobis exhibuit, praesentia tua non vellemus carere, si quoquo modo eam possemus habere continuam. |
| 5 | Sed quia verae charitatis ea est ratio, ut quod corporaliter habere secum non potest, spiritualiter nunquam habere cesset: licet corpore absens sis, spiritu tamen praesens esse non desistis. |
| 6 | Quod eousque fiet, donec per Dei gratiam exuti a corpore praesentes erimus apud Deum. |
| 7 | Hoc tamen adipisci nos posse, magis divini est muneris quam humanae facultatis: sed spe iam salvi facti sumus; qui autem in Domino sperat, beatus est. |
| 8 | De caetero quoque, quia veneratio tua quaedam capitula mihi in chartula tunc ostendit scripta, in quibus flagitabas me tibi respondere de his quae ibidem continebantur: relegi quantum licebat volumina divinorum testamentorum, atque sanctorum Patrum sententias, et quantum tempus permittebat, ea quae ad hoc necessaria respondendum erant, in unum colligebam. |
| 9 | Ludovici enim regis adventus, quod te scire non ambigo, imminens urgebat, ut ad eius susceptionem occupati essemus. |
| 10 | Nec iam licuit securae lectioni insistere, quando ipse se animus seniebat in multas partes divisum. |
| 11 | Sed quia tui amoris fervor me tibi parere cogit, mundanis sollicitudinibus temperatis, quantum fragilitas humanae mentis sinebat, potissimum tuae consentire decrevimus voluntati. |
| 12 | Quorum capitulorum haec fuit series. |