| 2 | Quia rogasti me, frater amantissime, ut martyrologium per totum annum tibi conscriberem, atque sanctorum festa, quaecunque potuissem invenire, ibidem insererem; feci quantum potui, et singulis diebus nomina sanctorum, quae scripta sive notata ab antecessoribus in libellis reperi, ibidem inserui: et cuiuscunque sancti obitum, sive martyrium, qualiter vitam finierint, legi, breviter. prout valui, notavi. Tu autem quia plurima scripta antiquorum invenisti et legisti, per ea etiam hoc parvum opusculum examinans, utile legentibus quo modo possis facis: ut quod mea imperitia atque infirmitas idonee efficere non potuit, tua peritia atque industria utiliter perficiat: meque tuis sacris orationibus omnipotenti Deo commendes, ut ipse auctor et tributor salutis nostrae me miserum per suam gratiam et per sanctorum suorum intercessionem a vinculis peccatorum absolutum aeternae beatitudinis participem efficiat. |