monumenta.ch > Ausonius > LVIIII. IDEM. > LXXXVI. EX EODEM. > HOMILIA CIII. IN NATIVITATE SANCTI IOANNIS BAPTISTAE. Lectio Isaiae prophetae. > LXXXXI. > LXXXX. IDEM. > 7 > HOMILIA CXXXIII. ITEM FERIA IV. Lectio sancti Evangelii secundum Lucam. > > CLEOBVLVS LINDIVS. > > LXVIII. > HOMILIA CVII. IN VIGILIA SANCTI PETRI APOSTOLI. Lectio Actuum apostolorum. > HOMILIA CLII. ITEM UT SUPRA. Lectio sancti Evangelii secundum Marcum. > HOMILIA CLXIII. Initium sancti Evangelii secundum Matthaeum.
Hrabanus Maurus, Homiliae, II. HOMILIAE IN EVANGELIA ET EPISTOLAS., , HOMILIA CLXII. FERIA VI. Lectio sancti Evangelii secundum Lucam. <<<    

Hrabanus Maurus, Homiliae, II. HOMILIAE IN EVANGELIA ET..., HOMILIA CLXIII. Initium sancti Evangelii secundum Matthaeum.

1 Liber generationis Iesu Christi, filii David, filii Abraham, etc. Liber generationis Iesu Christi, filii David, filii Abraham.
2 Ordo praeposterus, sed necessario commutatus: si enim prius posuisset Abraham et postea David, rursus ei repetendus esset Abraham, ut generationis series texeretur.
3 Ideo autem, praetermissis aliis, horum filium dixit: quia ad hos tantum facta est repromissio de Christo.
4 Ad Abraham enim dictum est: In semine tuo benedicentur omnes gentes; ad David: De fructu ventris tui ponam super sedem tuam.
5 Vel ideo prior positus est David, quia propior fuit Christo.
6 Abraham genuit Isaac.
7 Recte a capite fidei et ipso initio promissionis Christi genealogia usque ad ipsum Christum dirigitur: hamus utique in fide regis [Forte, in retis capite], et in fine genealogiae positus, quo aduncatus est Leviathan maxillaque eius perforata, poenitentiae eius ianua aperta est.
8 Genuit, non fuit, neque generavit.
9 Divinitatem Christi ostendit dicens Divinitas: Ego hodie genui te; item: Ante Luciferum genui te.
10 Matthaeus, genuit, quia filios naturae, dicit; Lucas, fuit, quia filios legis.
11 Iacob autem genuit Iudam et fratres eius.
12 Ismael primogenitus Abrahae, et Esau primogenitus Isaac quasi alieni a populo Dei praetermissi sunt, fratres Iudae commemorantur: qui patriarchae duodecim tribuum, quia erant de populo Dei, non sunt etiam de genealogia Christi alieni.
13 Iudas genuit Phares et Zaram.
14 Isti non sunt primogeniti Iudae; sed qui simul nati sunt, recte simul commemorantur: et istorum uterque nulla culpa ratus est ut excluderetur de genealogia.
15 De Thamar.
16 Praetermissis legitimis coniugibus, quatuor extraneae mulieres sumuntur in genealogia Christi: Thamar enim, sub habitu meretricis in bivio sedens; Raab meretrix, Salmoim principi tribus Iudae de Iericho se iungens; Ruth, mortuo viro suo de Moabitida regione veniens, iungens se Booz; Bersabee, de regis David adulterio concipiens.
17 Hoc factum est ut secundum litteram Domini clementiam admiraremur maximam, quia propter hominis peccatum delendum, non solum de hominibus, sed etiam de peccatoribus et meretricibus nasci dignatus est.
18 Secundum vero sensum [spiritualem], in istis tribus mulieribus Ecclesia ventura ad Dominum de gentilitatis errore significatur: quae prius aliena et sterilis, postea vero coniuncta est Domino matrona, quae plures adoptivos filios Deo parit quam Synagoga, quae prius, dum proprium habuit virum, generavit.
19 David regem dixit, non quasi solus rex de Iudaea, sed quia primus regum usque ad transmigrationem Babylonis, velut alii distinguunt a David milite.
20 Ex ea quae fuit Uriae.
21 Sola Bersabee non nominatur, pro scelere coniugii sine poenitentia.
22 Nam aliae tres non solum non debent culpari, sed et laudem meruerunt.
23 Urias vero nominatur, qui iustus occisus est.
24 David vero, etiamsi adulter et homicida, hic nominatur, in exemplum verae poenitentiae eius, et de suo adulterio talis filius nascitur, ex cuius semine Christus generatur.
25 Ab Abraham usque ad David patriarchae et duces; a David usque ad transmigrationem reges et a transmigratione deducuntur.
26 Ioram genuit Oziam.
27 In historia Regum legimus Ochoziam, Ioab, Amasiam, tres reges, quos hic evangelista praetermisit.
28 Ideoque proposuit evangelista tres tesserascedecades diverso statui temporum ponere; et qui volebat numerum quadraginta duo ponere consecratum, rectius erat ut tres mali reges praetermitterentur, quam nullus ex bonis.
29 Et quia Ioram miscuerat se generi pessimo Iezabelis, accipiens filiam Achab Athaliam in coniugio, ex qua generavit Ochoziam: ideo usque in tertiam generationem memoria eius de sanctae nativitatis ordine tollitur, dicente Domino in lege: Ego sum Deus zelotis, visitans peccata patrum in filios usque in tertiam generationem eorum, qui oderunt me.
30 In illos utique peccata patrum visitantur, qui peccatis odio Domini pertinaces fuerunt; et in illis misericordia efficitur, qui in dilectione Domini permanent.
31 Bonus enim homo, a quovis pertransit, dignus est misericordia; malus vero poena.
32 Ioram utique accepit Athaliam: quae, defuncto Ochozia, filium eius et nepotes suos, filios Ochoziae, occidit; et ipsa regnavit septem annis in Iudaea.
33 Quibus mortuis, occultatus est Ioab, quem Iosabet filia regis Ioram, soror Ochoziae, internecioni quae exercebatur ab Athalia subtraxit in templum.
34 Qui, occisa avia sua, a Ioiada sacerdote nutritore suo in regem ordinatur.
35 Qui mortuo Ioiada nutritore suo, filium eius Zachariam sacerdotem occidit inter templum et altare.
36 Amasias vero Dominum renuit, et idola adoravit.
37 Isti ergo tres, id est: Ochozias, Ioab, et Amasias, Ioram haeredes impietatis, merito per omnes a genealogia Christi excluduntur.
38 Iosias autem genuit Iechoniam et fratres eius.
39 Communis impietatis et coaequalis infamiae, et omnium transmigrationis Iechoniae simul et fratrum eius fecit mentionem.
40 Pro Iosia enim in bello contra Necheco regem Aegypti occiso, Ioachas filius eius tres menses in Ierusalem regnavit, et transtulit eum rex Aegypti in Aegyptum, et constituit pro eo fratrem eius Eliachim, qui et Ioachim.
41 Qui duodecim annis regnavit: quem malum coram Domino Nabuchodonosor vinctum catenis duxit in Babylonem; et regnavit Ioachim, qui et Iechonias, filius eius, pro eo tres menses.
42 Quem quoque malum coram Domino, mittens Nabuchodonosor duxit in Babylonem, et constituit Sedechiam, patruum eius, regem pro eo super Iudeaeam.
43 Quem malum coram Domino Nabuchodonosor incendens templum, et auferens vasa Domini, duxit in Babylonem.
44 Si voluerimus Iechoniam in fine prius tessarescedecadis ponere, non quatuordecim, sed tredecim sequuntur.
45 Restat ergo ut Iechoniam priorem sciamus ipsum esse Ioachim patrem Iechoniae filium, qui in Danielis scribitur initio; secundum Iechoniam ipsum esse Ioachimum, nepotem Iosiae, qui ipse in Ezechielis initio dicitur, Quorum prior per κ et μ, sequens per χ et μ scribitur.
46 Quod ita apud Graecos et Latinos confusum est scriptorum vitio, et longitudine temporum, ut ab errantibus idem in duorum prophetarum commemoratus putetur principiis.
47 Deinde si dixeris Iechoniam ab Iosia genitum, sit nepos non filius.
48 Christianis Ioachim Iechoniam fuisse vocatum, licet alio loco Evangelii locum legamus, nullus de filiis dicet, sed si invenerit, recitetur usque evangelista: ideo patrem nuncupat Iechoniam, quia praeparatio Domini, quia ita hunc sicut et alium merito praeparavit Dominus ad transmigrationem.
49 Unde in transmigratione filios Iosiae dicit genitos, cum antea nati sint; quia ad hoc nati sunt praescientia Dei, ut transmigrarentur pro suis peccatis.
50 Secundum vero Augustinum Iechonias bis numeratur, in fine prioris, et in capite deflexionis ad gentes extraneas Babyloniae.
51 Sed cur pater eius praetermittitur, nisi quia significat Christum a circumcisione ad praeputium, sicut ab Ierusalem ad Babylonem, quodammodo migraturum: et hinc utrisque in se credentibus sicut lapidem angularem futurum.
52 Iacob autem genuit Ioseph.
53 Ideo per Ioseph, cum non sit pater, genealogia Christi deducitur, primo, quia ut mulierum ordo genealogiae texetur non est consuetudinis Scripturae; secundo, ut per Ioseph origo Mariae monstraretur, quia de eadem tribu fuerunt, contestante Lege ut nemo accipiat uxorem nisi de tribu sua.
54 Lucas vero dicit: Cui fuit alter secundum naturam pater, alter secundum legem.
55 Scimus enim hoc praeceptum per Moysen, Domino iubente, ut si frater vel propinquus sine liberis mortuus fuerit, accipiat alius uxorem eius ad suscitandum semen fratris sui vel propinqui.
56 Iacob autem et Heli fratres uterini fuerunt, id est, unius matris Estha nomine, quae post Melch, Mathan affinitatis iure iuncta est.
57 Cumque Heli maior natu uxorem duxisset, sine filiis defunctus est: in cuius nomine suscitatus est Ioseph ex Iacob carnaliter generatus.
58 Hac expositione duorum patrum Pamphylus et Eusebius, Hieronymus, Ambrosius et Eucherius usi sunt.
59 Augustinus vero dicit duos patres habuisse Ioseph, unum a quo genitus est, alterum a quo adoptatus fuit.
60 Antiqua etenim consuetudo adoptandi filios in populo Dei erat, ut Iacob nepotes suos, filios Ioseph, sibi filios adoptavit Ephraim et Manassen, et illud auxit numerum tribuum Israel: et Moysen filia Pharaonis.
61 Et in Christo hoc factum est, ut dicit Maria: Fili, quid fecisti nobis sic: ego et pater tuus quaerebamus te; itaque Ioseph non genuit Iesum, sed adoptavit.
62 Lucas quadraginta tres a Christo usque ad David, Matthaeus a David usque ad Christum viginti octo posuit: quia vel post transmigrationem unus bis numeratur; vel Lucas, avum maternum qui dicit, solvit istam quaestionem, causa adoptandi.
63 Virum Mariae, id est, sponsum, quia sponsae vocantur uxores, sicut sponsi viri et mariti dicuntur.
64 Matthaeus genealogiam initio libri sui posuit, quo ad Iudaeos scripsit, ut intelligant illum iam venisse per hos patres quos [quem] prophetae venturum esse praedixerant ex eisdem.
65 At vero Lucas non ante sed post baptismum posuit genealogiam Domini, ut nullus postquam audivit vocem Domini dicentis: Hic est Filius meus dilectus, credidisset quod filius Ioseph fuisset.
66 Ab Abraham usque ad Christum, secundum Matthaeum, quadraginta duo sunt in genealogia, hoc est a capite fidei usque ad terram viventium, relicto errore gentilitatis, in figura quadraginta duarum mansionum filiorum Israel de Aegypto in terram repromissionis: quibus tres mansiones praetermissae sunt, ubi Aaron mortuus est, et ubi populus contra Dominum et Moysen de fastidio mannae murmuraverunt, et ubi a serpentibus vulnerati, in figuram trium regum qui de genealogia tolluntur.
67 Secundum vero Lucam septuaginta septem in genealogia sunt, inter Adam et Christum, propter remissionem peccatorum, ut Dominus ad Petrum: Non dico tibi septies, sed septuagies septies.
68 Item interpretatio nominum.
69 Primum nomen, id est, pater Abram interpretatur pater excelsus; Abraham pater multarum interpretatur, subaudis gentium, significat Christum, quia ipse filios multarum gentium habet, ut dicitur: Si custodierint filii tui legem meam.
70 Isaac risus interpretatur, quia risit Sara et Abraham prae gaudio, significat Christum, ut: Ecce annuntio vobis gaudium magnum.
71 Iacob interpretatur, supplantator, quia ter supplantavit fratrem suum, primo ex utero matris, secundo per lentem, tertio per benedictionem: significat Christum, quia ter supplantavit diabolum: primo, Non in solo pane vivit homo; secundo: Non tentabis Dominum Deum tuum; tertio: Dominum Deum tuum adorabis; et alibi: Nemo potest diripere vasa fortis, nisi prius alligaverit fortem.
72 Iudas confessio interpretatur.
73 Sic mater eius ait: Nunc confitebor Dominum, quia dedit mihi quartum filium; significat Christum, ut Confitebor tibi, Pater coeli et terrae.
74 Phares interpretatur divisio vel divisit, ut dixit obstetrix: Quare divisisti maceriam; significat Christum, ut: Statues oves a dextris, haedos autem a sinistris; et dividet eum partemque eius ponet cum hypocritis.
75 Sara oriens vel coccineus interpretatur: oriens, quia prius oriri debuit; coccineus, quia filius coccineus alligatus est digito eius; significat Christum, ut, Visitavit nos oriens ex alto; et: Quare rubrum est indumentum tuum? Thamar interpretatur palma, et amara fames, vel impetus: palma propter victoriam, quia suscitavit semen mariti sui; amara, propter viduitatem; fames, propter desiderium liberorum; impetus, quia impetum fecerunt in eam ut comburerent: Ecclesiam significat.
76 Esron sagittam vidit vel atrium eorum interpretatur: sagittam, quia eo tempore natus est quando Chananaei inimicitias exercebant contra Israel pro nece Sichem et Emor; atrium, eo quod ipsius tempore habitabat Israel in tabernaculis et tentoriis: significat Christum, ut: Sagittae tuae acutae; et: Stantes erant pedes nostri in atriis tuis, Ierusalem.
77 Aram electus sive excelsus interpretatur: significat Christum, ut: Hic est filius meus dilectus; et: Et excelsus super omnes gentes Dominus.
78 Aminadab populus meus spontaneus interpretatur, eo quod tempore nativitatis suae habitabat populus Israel sponte in terra Aegypti: significat Christum, ut: Nemo tollet a me animam meam.
79 Naason augurians vel augur fortis interpretatur, eo quod ipsius tempore coepit Israel in Aegypto augurari et idola adorare: significat Christum, quia auguriabatur de praeterito, ut: Abraham pater vester exsultavit ut videret diem meum; de praesenti: Utquid cogitatis mala in cordibus vestris? de futuro: Et erunt homines sicuti angeli Dei.
80 Salomon interpretatur sensibilis sive sensus, ac ideo factus est dux tribui Iudae: significat Christum, ut: Quis me tetigit? sentio virtutem de me exisse.
81 Raab interpretatur latitudo, quia prius dilatavit peccatum carnis suae ut meretrix, et postea dilatatum est genus eius inter filios Israel: significat Ecclesiam per totum mundum dilatatam.
82 Booz interpretatur in quo robustus sive in ipso fortitudo, qui fortitudinem visus est facere quando accepit Ruth ut suscitaret semen propinqui sui, quod alius vir facere noluit: significat Christum, ut: Si exaltatus fuero a terra, viam traham mecum.
83 Obed interpretatur serviens, eo quod bene servivit Deo: significat Christum, ut: Filius hominis non venit ministrari, sed ministrare.
84 Ruth interpretatur festinans, eo quod de terra aliena festinavit ad populum Dei: significat Ecclesiam, quae festinavit ad Christum.
85 Iesse interpretatur in sole sacrificium vel incensum, de quo genuit filium, qui pluries sacrificium vel incensum Deo offerre constituit: significat Christum, ut: In sole posuit tabernaculum suum; et: Ignem veni mittere in terram, et quid volo nisi ut ardeat.
86 David interpretatur fortis manu sive desiderabilis, quia vicit Goliam, et diligebat eum omnis Israel: significat Christum, ut: Dominus fortis et potens, Dominus potens in praelio; et: Ecce veniet desiderabilis cunctis gentibus.
87 Bethsabee interpretatur filia iuramenti vel puteus satietatis: significat Legem, quae iuncta est alii viro, id est Christo, post mortem viri sui, id est post mortem Moysi.
88 Urias lux mea Deus interpretatur: significat Moysen, sicut supra diximus.
89 Salomon interpretatur pacificus, eo quod dedit illi Deus pacem in regno: significat Christum: Ipse est enim pax nostra, qui fecit utraque unum.
90 Roboam interpretatur latitudo vel impetus populi per antiphrasim, eo quod angustum regnum, id est parvum habuit, vel eo quod undecim tribus se diviserunt a regno eius: significat Christum, ut: Venite ad me, omnes qui laboratis et onerati estis.
91 Abia interpretatur pater Dominus, quia pater fuit populi, et bene fecit prius coram Domino; significat Christum: Nolite invocare patrem super terram, unus est Pater vester qui in coelis est.
92 Asa interpretatur dolens, tollens sive attollens: doluit enim peccata populi, abstulit autem idola de regno suo, et exaltavit civitates plures: significat Christum, ut: Vidit Dominus Ierusalem, flevit super eam; et: Ecce Agnus Dei, ecce qui tollit peccata mundi; et: Attollite portas, principes, vestras.
93 Iosaphat ipse iudicans, vel Domini iudicium, vel Dominus iudicavit, quia populum suum bene iudicavit, vel inter prophetas Domini et Achab iudicio discrevit; et quia Dominus iudicavit inter ipsum et Achab cum persequerentur eos Syri: significat Christum, ut: Pater non iudicat quemquam, sed omne iudicium dedit Filio.
94 Ioram excelsus sive sublimavit interpretatur: significat Christum, ut: Nemo ascendit in coelum nisi qui descendit de coelo filius hominis qui est in coelo.
95 At vero Ochozias, Ioas et Amasias non numerantur in genealogia Christi ob causas superius dictas.
96 Ozias interpretatur robustus Domini, qui contra quamlibet gentem pugnabat, vincebat; significat Christum, ut: Lazare, veni foras.
97 Ioathan interpretatur consummatus sive perfectus, quia consummavit mandata Domini: significat Christum, ut: Cum consummasset Iesus omnia verba haec.
98 Achar interpretatur apprehendens: apprehendit enim idola et coluit: significat Christum, qui apprehendit manum puellae, et suscitavit eam.
99 Ezechias interpretatur fortis Dominus vel Dominus confortavit, quia confortavit eum Dominus ab iniquitate, et annos vitae illi adiecit: significat Christum, ut: Confidite, quia vici mundum.
100 Manasses oblitus interpretatur, quia oblitus est prius mandata Dei, et postea obliviscens idola et fecit mandata Dei: significat Christum, ut: Dimittantur tibi peccata tua, id est, obliviscantur.
101 Amon fidelis sive honestus, quia fidelis fuit pater eius, et ipse honestus fuit in pulchritudine formae: significat Christum, ut: Petite et dabitur vobis; et: Speciosus forma prae filiis hominum.
102 Iosias interpretatur, ubi est incensum Domini? quia non solum fecit voluntatem Domini in omnibus, sed etiam tale Pascha fecit Domino quale ante non factum est: significat Christum, ut: Prolixius orabat; et: Dirigatur oratio mea sicut incensum.
103 Item Eliachim, qui et Ioachim, qui scribitur in principio libri Danielis, hic fuit filius Ioas, qui non scribitur in genealogia: interpretatur autem resurrectio Domini, quia ille transmigravit de Iudaea in Babylonem in captivitate; ita Christus de circumcisione ad praeputium, ut: Cum resurrexero, praecedam vos in Galilaeam; et: Ascendens in altum captivitatem nostram sua duxit virtute captivam, id est, de terra ad coelum.
104 Ioarim autem interpretatur praeparatio Domini.
105 Ipse scribitur in principio libri Ezechielis, ipse qui et Iechonias, hic nepos Iosiae et non filius: interpretatur autem praeparatio Domini, ut: Venite, benedicti Patris mei, percipite regnum quod vobis paratum est; et: Si ascendero et praeparavero vobis locum.
106 Babylon confusio interpretatur, ut: Confundantur qui adorant sculptilia.
107 Galathiel interpretatur petitio mea Deus; eo quod tempore eius petivit populus captivitatis ut reverteretur in terram: significat Christum, ut: Pater, sanctifica eos quos dedisti mihi.
108 Zorobabel interpretatur iste magister de Babylone: significat Christum, aliquando de confusione, ut: Venite ad me, omnes, et caetera; aliquando de erubescenti, ut: Hic cum publicanis et peccatoribus manducat.
109 Abiud interpretatur Deus meus iste: significat Christum: Ego et Pater unum sumus.
110 Eliachim interpretatur Dei resurrectio: significat Christum, ut: Qui credit in me non moritur in aeternum, sed ego resuscitabo eum.
111 Azor interpretatur adiutus: significat Christum, ut: Non sum ego solus, sed Pater mecum est.
112 Sadoch interpretatur iustificatus vel iustus: significat Christum, ut: Veritatem loquor, quia verax est qui mecum est.
113 Achim interpretatur frater meus, ut: Dicite fratribus meis ut eant in Galilaeam.
114 Eliud interpretatur Deus meus es tu: significat Christum, ut: Deus meus et Dominus meus.
115 Eleazar interpretatur Deus meus adiutor: significat Christum, ut: Qui me misit mecum est.
116 Mathan interpretatur donans: significat Christum, ut: Omne debitum dimisi tibi.
117 Iacob interpretatur supplantator.
118 Ioseph interpretatur auctus: significat Christum, ut: Alias oves habeo quae non sunt ex hoc ovili.
119 Maria interpretatur stella maris, sive illuminatrix, vel domina; quia stella dulcis est nautis, mare amarum est, sic Maria in mare, id est, in mundo fuit inter peccatores: et quia mos est ut stella viros ad portum adducat; sic Maria in mundo ubi natus est Christus, qui omnes ad vitam ducit dum sequantur illum, illuminatrix et domina dicitur, quae verum lumen et Dominum nobis peperit.
120 Cur mulieres in genealogia etiam peccatrices? Quia ipsae ad vitam veniunt aeternam ut viri.
121 Et ideo peccatores recipiuntur, quia ipse dixit: Non veni vocare iustos, sed peccatores.
122 Cur Abraham et David in capite genealogiae ponuntur secundum Matthaeum? quia illis promissus est Christus venturus.
123 Abrahae dictum est: In semine tuo benedicentur omnes gentes; ad David dictum est: De fructu ventris tui, etc. Cur Matthaeus incipit genealogiam ab Abraham, Lucas vero a Christo ad Abraham? Ideo Matthaeus ab Abraham quia Abraham auctor et caput fidei, ut est: Credidit Abraham; ideo vero Lucas a Christo incipit, quia Christus verus genitor humani generis.
124 Cur secundum Matthaeum genealogia praecedit baptismum, secundum vero Lucam baptismus genealogiam praecedit: ideo Matthaeus [secundum Matthaeum] praecedit genealogiam, ut de genere Christi dixisset antequam dixisset de munere gratiae eius; Lucas vero [prius] voluit praedicare de gratia divina, quam de genere humano: vel ideo post baptismum dixit Lucas, ut ostenderet vocem Patris vel angelos testantes de Filio, et quia nemo ascendit ad Patrem nisi post baptismum.
125 Cur Matthaeus quadraginta duos posuit ab Abraham usque ad Christum, Lucas vero quinquaginta septem? Ideo quia Matthaeus maiores Dominici generis, Lucas vero ordine id per adoptionem generationis texuit.
126 Cur Matthaeus per Salomonem, Lucas per Nathan, genealogiam texuit? Ideo ut per regalem et sacerdotalem familiam Christi ostenderent generationem: quia ille fuit secundum carnem rex ex regibus, et sacerdos ex sacerdotibus; ut: Deus iudicium tuum regi da; item: Tu es sacerdos in aeternum.
127 Cur Matthaeus dividit generationes inter quatuordecim? Ideo ut ostenderet patriarchas ab Abraham usque ad David, et reges a David usque ad transmigrationem Babylonis, et regnum postea a Iudaeis discessisse usque ad Christum.
128 Ideo Lucas quinquaginta septem ab Abraham usque ad Christum, ut ostenderet numeri quinquagesimi mysterium in Veteri et Novo Testamento, qui ad poenitentiam pertinet: et septimi numeri qui pertinet ad hominem septenum, id est, corde et anima, et mente, et terra, et aqua, et igne, et aere.
129 Lucas a Christo ad Adam ducit, ostendens quod per Christum genus Adae solvitur a peccato; sive quod ex Christo exeunt qui redeunt ad Patrem.
130 Item quid significat per quatuor genera venire ad Christum, nisi fidem, spem et charitatem? quid per quatuordecim nisi decem verba legis et quatuor virtutes animae? Prima, prudentia, servire Deo, non idolis; secunda, temperantia, non concupiscere; tertia, iustitia, non adulterari; quarta, fortitudo, dimittere, non occidere.
131 Item septies sexies aut sex septies quadraginta duo fiunt.
132 Idem secundum Matthaeum significat Ecclesiam, cum septem donis Spiritus sancti scilicet laborantem.
133 Item si in crescenti numero uno, duobus, tribus, quatuor, iungis hos simul, decem fiunt, qui significat Legem veterem in gratia Evangelii esse adimplendam.
134 Per unum enim legem naturae; per duo, legem Moysi; per tria, legem prophetarum; per quatuor, gratiam Evangelii.
135 Sicut enim ab his procedunt decem, sicut dixit tota Lex in his quatuor Evangelii adimpletur vel in quatuor virtutibus animae.
136 Item per duo qui remanent post quadraginta, si Iechoniam bis numeraveris; sin autem, duo Testamenta significat: superexstat primus, qui Christum significat, qui est super omnes.
137 Item per quatuordecim ter fidem sanctae Trinitatis significat, qui est funiculus triplex qui difficile rumpitur.
138 Item secundum Lucam septuaginta in septem.
139 In hoc numero sunt undecim septies; per decem legem significat, et per unum qui super decem remanet, transgressorem legis significat: per septem hominem qui septenus est significat.
140 Et ille qui in hoc numero legem transgreditur, recte erat ut per eumdem numerum redimeretur.
141 Cur Ruth Moabita in genealogia Domini ponitur, cum legatur: Moabitae non intrabunt in Ecclesiam Dei usque in saeculum? Ideo quia sancta et immaculata moribus super legem facta est.
142 Si enim lex impiis et peccatoribus posita, utique Ruth quae definitionem legis excessit, intravit in Ecclesiam.
143 Et cur Matthaeus genuit semper, Lucas vero fuit dicit? Quia Matthaeus de generatione propria dixit, Lucas de adoptione plurimum dixit.
144 Item Matthaeus qui filius, nunc idem postea pater; Lucas vero, qui pater est, nunc filius est postea? Cur Lucas quatuor nomina tantum de patriarchis in genealogia posuit, Iudas, Ioseph, Simeon, Levi? Propter figuram: in Iuda enim illo superiore, Dominicae passionis mysterium significatur; in Ioseph castitatis exemplum; in Simeone, vindicta laesi pudoris; in Levi, officium sacerdotis.
145 Cur Christus non de alia tribu nasci voluit, nisi de Iuda tantum? Quia quartus fuit filius Iacob.
146 Ideo quia Ruben maculavit stratum patris, grande scelus ibi commisit.
147 Simeon, et Levi interfecerunt homines pacificos Sichen et Emor, de quibus pater ait: Odiosum me fecistis Chananaeis.
148 Et ideo non fuerunt digni ut essent patres Christi.
149 Fuit autem de tribu Iuda, qui quartus est filius, quia in quarta lege, id est gratia Evangelii, venit nos redimere.
150 Cur Christus per mulierem, et non per aliam creaturam, venire dignatus est? Quia mundus per mulierem periit, recte erat ut per mulierem recuperaretur; ut Sedulius: Sola fuit mulier patuit qua ianua letho,
Et qua vita redit sola fuit mulier.
151 Item per quatuor fuit perditio mundi: per mulierem, per virum, per lignum, per serpentem; per quatuor restauratur: per Mariam, per Christum, per crucem, per Ioseph.
152 Quia serpens qui fuit in Israel Christum significat.
153 Ipse de aere factus est, cum quatuor rotundis, et elevatur in caput virgae ut viderent illum, et fugerent animalia deserti prae timore rotarum: et sic unusquisque sanatur si inspexerit pendentem in capite virgae, id est in cruce.
154 Timor rotarum, timor praedicationum quatuor Evangeliorum; et sic fugient animalia, id est, daemones vel cogitationes, de cordibus nostris.
155 Item botrus qui portabatur in desertum a duobus viris in veste: botrus Christus est, duo viri Iudaei et gentes.
156 Qui ante ibat, et dorsum ad botrum vertebat, Iudaeos significat, qui videbantur anteire in Lege et prophetis, habentes mandata Dei, et quibus promissus erat Christus: ergo viderunt illum in veste pendentem, hoc est in cruce, dorsum non faciem verterunt.
157 Qui vero post ibat, gentes sunt, quae conversae sunt ad Christum pendentem in cruce.
158 Christi autem generatio sic erat, ut dictum est in genealogia.
159 Iacob genuit Ioseph virum Mariae de qua natus est Christus.
160 Vel sic erat ut numeraretur genealogia per Ioseph, de quo natus non erat Christus, et non per Mariam, de qua natus est Christus, quia non erat mos per feminas genealogias numerari.
161 DE SEPTEM SIGNIS NATIVITATIS DOMINI. Multa signa Dominus ante nativitatem suam praefiguratione sui adventus in mundum, praemisit: multa etiam in ipsa nativitate ostendit: de quibus primum signum erat quod princeps unus per omnem orbem regnabat, quod nunquam antea fuerat; unum totius creaturae Dominum Christum praenuntians venturum.
162 Secundum autem signum: erat pax admirabilis super omnem terram, qualis nec ante, nec postea unquam fuerat; veram mundi pacem designans, quae est Christus ille, qui fecit pacem inter Deum et homines.
163 Tertium signum fuit, quod, Caesare concedente, captivis absolutis, in quacunque fuissent captivitate, possessio propria reddebatur: et censum singuli reddere Caesari profitebantur, qui trium denariorum habentes pensionem, drachmae nomine censebantur: hoc praesignans quod genus humanum a captivitate et dominio diaboli esset per Christum liberandum et ad patriam paradisi, si fidem sanctae Trinitatis profiteatur, reducendum.
164 Quartum signum erat, quod una die mille et triginta fuere servi qui ad proprios redire dominos noluerunt post captivitatem laxatam: hoc praenuntians quod qui a vitiis ad Christum redire noluerit, aeternaliter peribit.
165 Quintum signum fuit stella nova in Oriente orta, cuius ducatu Magi ad Christum pervenerunt: cuius mira supra omnes stellas claritas Dei gratiam significat: per quam non solum ex Iudaeis, sed et multo plures ex gentibus ad vitam, qui Christus est, perducuntur.
166 Sextum signum est circulus magnus aureo splendens fulgore circa solem tota illa die nativitatis Christi, significans eum cuius ambitu excellentissimae etiam naturae continentur.
167 Septimum signum erat quod ipsa die tota rivulus olei in urbe Roma trans Tiberim large effluebat: significans gratuitam misericordiam Dei, qua genus humanum Christus venit quaerere et salvare quod perierat.
168 Haec etiam septem signa, septem dona Spiritus sancti significant.
Hrabanus Maurus HOME



Hrabanus Maurus, Homiliae, II. HOMILIAE IN EVANGELIA ET EPISTOLAS., , HOMILIA CLXII. FERIA VI. Lectio sancti Evangelii secundum Lucam. <<<    
monumenta.ch > Ausonius > LVIIII. IDEM. > LXXXVI. EX EODEM. > HOMILIA CIII. IN NATIVITATE SANCTI IOANNIS BAPTISTAE. Lectio Isaiae prophetae. > LXXXXI. > LXXXX. IDEM. > 7 > HOMILIA CXXXIII. ITEM FERIA IV. Lectio sancti Evangelii secundum Lucam. > > CLEOBVLVS LINDIVS. > > LXVIII. > HOMILIA CVII. IN VIGILIA SANCTI PETRI APOSTOLI. Lectio Actuum apostolorum. > HOMILIA CLII. ITEM UT SUPRA. Lectio sancti Evangelii secundum Marcum. > HOMILIA CLXIII. Initium sancti Evangelii secundum Matthaeum.