monumenta.ch > Hrabanus Maurus > HOMILIA LXXII. IN EODEM FESTO. Lectio sancti Evangelii secundum Ioannem. > 21. > 17. > DE ROSIS NASCENTIBVS. > DE VARIETATE FORTVNAE. > 27. > IN PVERVM STELLAM. > 29. > 12. > 28. > > XVIIII. > 13. > XVII. > HOMILIA XXXIV. DOMINICA III POST OCTAVAM PASCHAE. Lectio Epistolae B. Iacobi apostoli. > > XV. > HOMILIA CLXII. FERIA VI. Lectio sancti Evangelii secundum Lucam.
Hrabanus Maurus, Homiliae, II. HOMILIAE IN EVANGELIA ET EPISTOLAS., , HOMILIA CLXI. ITEM FERIA IV. Lectio sancti Evangelii secundum Matthaeum. <<<     >>> HOMILIA CLXIII. Initium sancti Evangelii secundum Matthaeum.

Hrabanus Maurus, Homiliae, II. HOMILIAE IN EVANGELIA ET..., HOMILIA CLXII. FERIA VI. Lectio sancti Evangelii secundum Lucam.

1 In illo tempore, dum iret Iesus per civitates et castella, docens et iter faciens Ierusalem, ait illi quidam: Domine, si pauci sunt qui salvantur? Ipse autem dixit ad illos: Contendite intrare per angustam portam, etc. Per angustam portam aula salutis intratur, quia necesse est ut per labores et ieiunia fallentis saeculi illecebra vincatur; et bene dixit: Contendite intrare, quia nisi mentis contentio ferveat, unda mundi non vincitur, per quam anima semper ad ima revocatur.
2 Quia multi, dico vobis, quaerunt intrare et non poterunt.
3 Quaerunt intrare salutis amore provocati, et non poterunt, itineris asperitate deterriti: quaerunt hoc ambitione praemiorum, a quo mox laborum timore refugiunt; non quia iugum Domini asperum aut onus est grave, sed quia nolunt discere ab eo, quoniam mitis est et humilis corde ut inveniant requiem animabus suis; eoque fit angusta porta qua intratur ad vitam.
4 Cum autem intraverit paterfamilias, et clauserit ostium, tunc incipietis foris stare, et pulsare ostium, dicentes: Domine, aperi nobis.
5 Paterfamilias, Dominus videlicet Christus, qui ubique totus est ex divinitate, intus quidem est eis quos in coelesti patria praesens sua visione laetificat, sed quasi foris est adhuc eis quos in hac peregrinatione certantes occultus consolator adiuvat, iuxta quod ipse promisit: Ecce ego vobiscum sum omnibus diebus usque ad consummationem saeculi.
6 Intrabit autem et claudet ostium, quando totum corpus suum, quod est Ecclesia, resurrectionis gloria glorificatum ad suae contemplationis gaudium perducens, reprobis locum poenitentiae tollet, quem nunc pie pulsantibus aperit: nam foris stantes ostium pulsare, est a beatorum sorte secretos misericordiam, quam neglexerant, a Deo frustra flagitari.
7 Et respondens dicet vobis: Nescio vos unde sitis.
8 Quomodo nescit unde sint, cum psalmus dicat: Dominus novit cogitationes hominum, quoniam vanae sunt; et alibi scriptum sit: Ipse novit decipientem et eum qui decipitur; nisi quia scire Dei aliquando cognoscere dicitur, aliquando approbare? Quoniam novit Deus viam iustorum, qui autem ignorat, ignorabitur, et scit ergo reprobos, quos cognoscendo, iudicat, neque enim iudicasset quos minime cognosceret; tamen quodammodo nescit eos unde sint, apud quos fidei et dilectionis suae characterem non approbat.
9 Tunc incipietis dicere, Manducavimus et bibimus coram te et in plateis nostris docuisti.
10 Vel simpliciter intelligendum quod fidei mysteria spernentes Iudaei, eo se Domino notos arbitrentur, si solum victimas ad templum deferant, et coram Domino epulentur, prophetarum lectioni auscultent, nescientes illud Apostoli: Non est regnum Dei esca et potus, sed iustitia et pax, et gaudium in Spiritu sancto; et alibi: Quorum Deus venter est, et gloria in confusionem ipsorum, id est, in circumcisione carnali.
11 Vel mystice sentiendum manducare eos et bibere coram Domino, qui verbi pabulum digna aviditate suscipiunt; unde ipsi qui haec dicunt, velut exponendo subiungunt, et in plateis nostris docuisti: Scriptura enim sacra aliquando cibus nobis est, aliquando potus.
12 In locis obscurioribus cibus est, quia quasi exponendo frangitur, et mandendo glutitur.
13 Potus vero est in locis apertioribus, quia ita sorbetur sicut invenitur.
14 Et occulta ergo mandata sacri eloquii et aperta se intellexisse testantur, qui reprobanti se iudici quia manducaverint coram illo et biberint conqueruntur.
15 Sed timendum est valde quod additur: Et dicet vobis, Nescio vos unde sitis: discedite a me, omnes operarii iniquitatis.
16 Non, inquit, legalium festivitatum epulatio iuvat, quem fidei pietas non commendat; non Scripturarum scientia Deo notum facit, quem operum iniquitas obtutibus eius ostendit indignum.
17 Ibi erit fletus et stridor dentium.
18 Fletus de ardore, stridor dentium solet excitari de frigore: ubi duplex ostenditur gehenna, id est, nimii frigoris et intolerabilis esse fervoris; cui beati Iob sententia consentit dicentis: Ad calorem nimium transibunt ab aquis nivium.
19 Vel certe stridor dentium prodit indignantis affectum, eo quod sero unumquemque poeniteat, sero ingemiscat, sero irascatur sibi, quod tam pervicaci improbitate deliquerit.
20 Et ecce sunt novissimi qui erant primi, et sunt primi qui erant novissimi.
21 Principalis quidem huius sententiae sensus ex superioribus patet; quia populi gentium diu sine fide viventes essent ad fidem vocandi, et Iudaei, caput fidei et iustitiae per tot saecula tenentes, futuri essent in caudam.
22 Potest autem et ita intelligi: quia nonnulli, ad saeculum despecti, magnam in futuro sint gloriam habituri; et alii apud homines gloriosi, a districto sint iudice damnandi.
23 Potest et ita, quia multi sero ad Dei servitiam venientes magnis vitae meritis excellant; alii vero, a prima aetate spiritali studio ferventes, ad extremum otio torpente latescant.
24 Tamen hoc sciendum est quod Salvator noster, qui est iudex vivorum et mortuorum, unicuique in die iudicii propriam mercedem restituet, et ibunt impii in supplicium aeternum, iusti autem in vitam aeternam.
Hrabanus Maurus HOME



Hrabanus Maurus, Homiliae, II. HOMILIAE IN EVANGELIA ET EPISTOLAS., , HOMILIA CLXI. ITEM FERIA IV. Lectio sancti Evangelii secundum Matthaeum. <<<     >>> HOMILIA CLXIII. Initium sancti Evangelii secundum Matthaeum.
monumenta.ch > Hrabanus Maurus > HOMILIA LXXII. IN EODEM FESTO. Lectio sancti Evangelii secundum Ioannem. > 21. > 17. > DE ROSIS NASCENTIBVS. > DE VARIETATE FORTVNAE. > 27. > IN PVERVM STELLAM. > 29. > 12. > 28. > > XVIIII. > 13. > XVII. > HOMILIA XXXIV. DOMINICA III POST OCTAVAM PASCHAE. Lectio Epistolae B. Iacobi apostoli. > > XV. > HOMILIA CLXII. FERIA VI. Lectio sancti Evangelii secundum Lucam.