Hrabanus Maurus, Homiliae, II. HOMILIAE IN EVANGELIA ET..., HOMILIA CLX. FERIA IV. Lectio Epistolae beati Pauli apostoli ad Hebraeos.
| 1 | Fratres, habentes fiduciam in introitu sanctorum, in sanguine Christi, quam initiavit nobis viam novam et viventem per velamen, id est carnem suam, et sacerdotem magnum super domum Dei. |
| 2 | Hic ostendit distantiam pontificis et hostiarum, et tabernaculi, et Testamenti, et repromissionis, et multam differentiam: siquidem illa quidem temporalia, haec autem aeterna; illa quidem infirma, haec autem perfecta; illa quidem formae, haec autem veritas. |
| 3 | Non enim iuxta legem mandati, inquit, carnalis, sed iuxta virtutem vitae insolubilis, et tu es sacerdos in perpetuum. |
| 4 | Ecce perpetuitas sacerdotis et Testamento illo dixit quod vetustum est; quod autem veterascit et senescit proximum est interitui. |
| 5 | Hoc autem Testamentum Novum et remissionem peccatorum habet, illud autem nihil huiusmodi; illud quidem manu factum, hoc autem non manu factum; illud quidem sanguinem hircorum habebat, hoc autem Domini; illud quidem stantem sacerdotem, hoc autem sedentem. |
| 6 | Quoniam igitur cuncta illa minora sunt, haec autem maiora, propterea, inquit, habentes, fratres, fiduciam. |
| 7 | Unde? Sicut enim confusionem faciunt peccata, sic fiduciam omnium remissio peccatorum, et quod cohaeredes effecti sumus, et quod tanta dilectione fruimur. |
| 8 | In introitu, inquit, sanctorum. |
| 9 | Introitum hic coelum dicit et accessum ad spiritalia. |
| 10 | Quam dedicavit, hoc est, quam construxit, quam praeparavit et quam initiavit. |
| 11 | Dedicatio quippe dicitur initium utendi. |
| 12 | Quam praeparavit, inquit, et per quam ipse perrexit viam novam, hinc satisfactionem spei declarat novam dicens, conatur enim ostendere cuncta maiora nos habere. |
| 13 | Siquidem nunc apertae sunt portae coeli, quod neque ad Abraham contigit. |
| 14 | Viam novam dixit vitae, sed viam illam vocavit, hoc est praecepta; ipse autem dedicavit novam, dedicavit autem illam hac ratione quoniam ipse in ea perrexit. |
| 15 | Velamentum autem vocavit: cum enim elevatus est in excelsum, tunc apparuerunt coelestia. |
| 16 | Accedamus cum vero corde in plenitudine fidei, aspersi corda a conscientia mala, et abluti corpus aqua munda. |
| 17 | In quo accedamus, scilicet fide, spiritali cultura, veraci corde, sine simulatione, in satisfactione fidei, quia nihil est visibile horum, neque sacerdos iam, neque sacrificium, neque altare. |
| 18 | Propterea, inquit, in plenitudine fidei sic oportet credere, quomodo certi sumus de visibili etenim et adhuc amplius. |
| 19 | Hinc enim aliquando carnis sensus erant in his quae videntur, illic autem nequaquam, quia spiritu spiritalia percipimus, et non licet haesitare de iis; ideo ait: Aspersi corde a conscientia mala, ostendens quia non fides sola, sed etiam vita cum virtute quaeritur, quia fides sine operibus otiosa est. |
| 20 | Illi autem corpora mundabant, nos conscientiam. |
| 21 | Et abluti aqua munda. |
| 22 | Lavacrum baptismatis in hoc loco dicit: baptismum enim corporis mundatio non est, sed animae, si fides adest baptizato, sive parentum, sive suimet ipsius, si ad rationabilem aetatem perveniret. |
| 23 | Teneamus spei nostrae confessionem indeclinabilem: fidelis est enim qui repromisit. |
| 24 | Nihil enim scruteris, nil rationis exspectes: fide opus habent haec omnia, quia sine fide impossibile est placere Deo. |
| 25 | Sicut Deus fidelis est in promissis suis, ita fideles vult nos esse in promissis nostris, quae vovimus, diabolo contradicere et Christo dicere. |
| 26 | Et consideremus invicem in provocatione charitatis et bonorum operum, non deserentes collectionem nostram, sicut est consuetudinis quibusdam. |
| 27 | Quid est intelligamus invicem? si quis fuerit virtute praeditus, hunc imitemur, et intendamus in eum, ut diligamus et diligamur; ex dilectione quippe bona opera fiunt. |
| 28 | Magnum quippe bonum est congregatio: ipsa namque charitatem operatur ferventiorem et ex ea cuncta bona opera generantur. |
| 29 | Nihil namque bonum, quod non per charitatem fit; istam igitur confirmemus invicem, quia plenitudo Legis charitas est. |
| 30 | Non enim laboris opus habemus aut sudoris; si dilexerimus invicem, spontanea nobis vita prosternitur ducens ad virtutem et ad coelestia. |
| 31 | Sicut enim in itinere contingit, si quis initium comprehendit rectam viam, ducitur ubi oportet, sic etiam in charitate tantum arripe principium, et statim manum tibi praebens, ipsa te ducit et dirigit. |
| 32 | Sicut, inquit, est consuetudinis quibusdam. |
| 33 | In hoc loco non solum admonuit, sed etiam culpavit et terruit unitatem charitatis scindentes. |
| 34 | Sed consolantes, et tanto magis quanto videritis appropinquantem diem. |
| 35 | Quem diem designat, nisi diem iudicii, in quo singulorum merita examinantur? Vel etiam extremum diem vitae nostrae; dicit enim alio loco: Dominus prope est, nihil solliciti estis, id est, de terrenis; et item: Nunc propius est nobis salus nostra quam cum credidimus, tempus quippe abbreviatum est; voluntarie enim peccantibus nobis post acceptam notitiam veritatis iam non relinquitur hostia pro peccatis. |
| 36 | Sponte namque peccantibus nobis, postquam accepimus veritatis agnitionem, ultra non relinquitur hostia pro peccatis, sicut in veteri Lege donatum fuit hostias offerre saepius pro peccato. |
| 37 | Neque enim Christus ipse iterum immolandus est pro peccatis nostris, hoc enim semel factum est, et secundo non est opus; sed magis opus est post acceptam gratiam permanere in fide et charitate bonorum operum. |
| 38 | Arbores quae institutae sunt et caeteram habuerunt diligentiam agricolarum, adhibitam manibus atque laboribus, si nullam referant laboris vicissitudinem, radicitus evulsae, igni tradentur: tale quiddam et in causa contingit baptismatis; cum enim Christus nos instituerit et irrogatione spiritali potiti fuerimus, si deinde nullum fructum afferamus, ignis nos exspectabit gehennae et flamma inexstinguibilis. |
| 39 | Paulus igitur hortatur ad charitatem et fructificationem bonorum operum, ex utilibus invitans. |
| 40 | Quae sunt autem haec utilia, quoniam introitum habemus ad sancta, dedicavit nobis viam novam; postquam ex utilibus mutavit ad opera bona, vult etiam nunc ex metuendis et tristibus idipsum item facere; postquam enim dixit: Non derelinquamus congregationem nostram, quemadmodum quibusdam usus est; sed exhortantes tanto amplius quanto videtis appropinquantem diem, intulit dicens: Sponte namque peccantibus nobis postquam accepimus agnitionem veritatis, [opus est, inquit, bonis operibus; opus est enim et valde opus: sponte namque peccantibus nobis postquam accepimus veritatis agnitionem] ultra non relinquitur hostia pro peccatis. |
| 41 | Mundatus es, liber es a criminibus, factus es filius Dei; si ad primum vomitum reversus fueris, aliud te exspectat iudicium, nisi per poenitentiam renovatus fueris. |
| 42 | Ideo subsequenter ait. |
| 43 | Terribilis autem quaedam exspectatio iudicii ignis aemulatio quae consumptura est adversarios. |
| 44 | In hoc non poenitentiam exclusit, neque propitiationem quae fit per poenitentiam; neque repellit per desperationem delinquentem: non enim ita est inimicus salutis nostrae ut secundi baptismatis lavacrum, hoc est poenitentiae, excludat. |
| 45 | Non enim dixit, Non est ultra poenitentia; neque dixit, Ultra non est remissio; sed Hostia, inquit, ultra non est, hoc est crux secunda ultra non est: una namque perfecit in perpetuum eos qui sanctificantur, non sicut Iudaei; cautos nos volens efficere, ne ultra vel Christi crucem vel hostias Iudaicas exspectemus pro peccatis, et quicunque poenitentiae medicamentum neglexerit, ignis aemulatio devorabit eum. |
| 46 | Quapropter unusquisque ad poenitentiae, dum tempus habet, medicamentum confugiat, ne igni tradatur aeterno, quia iuxta sacrae Scripturae sententiam, Qui bona egerunt, ibunt ad vitam aeternam: qui vero mala egerunt, in supplicium aeternum. |