Hrabanus Maurus, Homiliae, II. HOMILIAE IN EVANGELIA ET..., HOMILIA CLIX. ITEM UT SUPRA. Lectio sancti Evangelii secundum Lucam.
| 1 | In illo tempore dixit Iesus discipulis suis: Beati oculi qui vident quae vos videtis, etc. Non oculi scribarum et Pharisaeorum, qui corpus Domini tantum videre, sed illi beati sunt oculi qui eius possunt cognoscere sacramenta. |
| 2 | De quibus dicitur: Et revelasti ea parvulis. |
| 3 | Beati oculi parvulorum, quibus et se et Patrem Filius revelare dignatur. |
| 4 | Dico enim vobis quod multi prophetae et reges voluerunt videre quae vos videtis, et non viderunt; et audire quae auditis, et non audierunt. |
| 5 | Abraham exsultavit ut videret diem Christi, et vidit, et gavisus est. |
| 6 | Isaias quoque, Michaeas et multi alii prophetae viderunt gloriam Domini, qui et propterea videntes sunt appellati. |
| 7 | Sed hi omnes, a longe aspicientes et salutantes, per speculum et in aenigmate viderunt; apostoli autem impraesentiarum habentes Dominum convescentesque ei, et quaeque voluissent interrogando discentes, nequaquam per angelos aut varias visionum species opus habebant doceri. |
| 8 | Quos vero Lucas multos prophetas et reges dicit, Matthaeus apertius prophetas et iustos appellat: ipsi sunt enim reges magni qui tentationum suarum motibus non consentiendo succubuere, sed regendo promoverunt: Et ecce quidam legisperitus surrexit, tentans eum dicens: Magister, quid faciendo vitam aeternam possidebo? Legisperitus, qui de vita aeterna Dominum tentans interrogat, occasionem, ut reor, tentandi de ipsis Domini sermonibus sumpsit, ubi ait: Gaudete quod nomina vestra scripta sunt in coelis. |
| 9 | Sed ipsa sua tentatione declarat quam vera sit illa Domini confessio, qua Patri loquitur: Quia abscondisti haec a sapientibus et prudentibus et revelasti ea parvulis. |
| 10 | At ille dixit ad eum: In lege quid scriptum est, quomodo legis? Ille respondens dixit: Diliges Dominum Deum tuum ex toto corde tuo, et ex tota anima tua et ex omnibus viribus tuis, et ex omni mente tua, et proximum tuum sicut teipsum. |
| 11 | Dum legisperito respondet, perfectum nobis Salvator iter vitae coelestis ostendit, cui primo de dilectione Dei, proximi, Legis scripta proponenti dicit: Recte respondisti; hoc fac et vives. |
| 12 | Deinde post inductam parabolam respondenti illum fuisse proximum vulnerato qui fecit misericordiam in illum, adiecit: Vade et tu fac similiter; id est, tali misericordiae studio proximum tuum necesse habentem diligere et sustentare memento, apertissime declarans solam esse dilectionem et ipsam non verbotenus ostentatam sed operis exsecutione probatam, quae perpetuam ducat ad vitam. |
| 13 | Ille autem volens iustificare seipsum, dixit ad Iesum: Et quis est proximus meus? Quanta inanis gloriae dementia, legisperitus, ob vulgi favorem captandum, quo sapienter respondisse iactaretur, primum se Legis fatetur ignorare mandatum: vere, iuxta Salvatoris sententiam sapiens et prudens in lege, sed quia non humiliari cum parvulis Christi, sed seipsum iustificare desiderat, beatos oculos columbarum, innocentiae lacte lotarum, quibus Christi arcana videre posset, accipere recusat. |
| 14 | Cui profecto Dominus ita responsum temperavit suum, ut et omnem qui misericordiam faceret, cuilibet proximum doceret; et tamen haec eadem parabola specialiter ipsum Dei Filium, qui nobis per humanitatem proximus fieri dignatus est, designaret. |
| 15 | Neque enim ita proximum, quem sicut nos diligere iubemur, super Christo interpretari debemus, ut moralia mutuae fraternitatis instituta sub allegoriae regulis extenuare et auferre conemur. |
| 16 | Suspiciens autem Iesus dixit: Homo quidam descendebat ab Hierusalem in Iericho. |
| 17 | Homo iste Adam intelligitur in genere humano: Hierusalem civitas pacis illa coelestis, a cuius beatitudine lapsus in hanc mortalem miseramque vitam devenit; quam bene Iericho, quae luna interpretatur, significat, variis videlicet defectuum laboribus erroribusque semper incertam. |
| 18 | Et incidit in latrones. |
| 19 | Latrones diabolum et angelos eius intellige, in quos qui descendebat incidit: nam nisi prius intus intumesceret, foris tentatus tam facile non recederet. |
| 20 | Vera est enim satis sententia quae dicit: Ante ruinam exaltabitur cor. |
| 21 | Qui etiam dispoliaverunt eum. |
| 22 | Gloria videlicet immortalitatis et innocentiae veste privarunt. |
| 23 | Haec est enim prima stola qua, iuxta aliam parabolam, luxuriosus filius per poenitentiam annulis ornatur, et qua protoplasti amissa cognoverunt esse se nudos, tunicasque pelliceas naturae mortalis induti sunt. |
| 24 | Et plagis impositis abierunt semivivo relicto. |
| 25 | Plagae peccata sunt, quibus naturae humanae integritatem violando, seminarium quoddam, ut ita dicam, augendae mortis fessis indidere visceribus. |
| 26 | Abierunt autem, non ab insidiis aliquatenus cessando, sed earumdem insidiarum fraudes occultando. |
| 27 | Semivivum reliquerunt, quia beatitudinem vitae immortalis exuere, sed non sensum rationis abolere valuerunt. |
| 28 | Ex qua enim parte sapere et cognoscere Deum potest, vivus est homo; ex qua vero peccatis contabescit et miseria deficit, mortuus idem lethiferoque est vulnere foedatus. |
| 29 | Accidit autem ut sacerdos quidam descenderet eadem via, et viso illo praeteriit. |
| 30 | Similiter et Levita cum esset secus locum, et videret eum pertransiit. |
| 31 | Samaritanus autem quidam iter faciens venit secus eum, et videns eum, misericordia motus est. |
| 32 | Samaritanus, qui interpretatur custos, Dominum significat (cui rectissime Propheta, ne hos latrones possit incurrere, supplicat: Custodi me, inquiens, a laqueo quem statuerunt mihi et a scandalis operantium iniquitatem); qui propter nos homines et propter nostram salutem descendens de coelo vitae praesentis iter arripuit, et venit secus eum qui vulneribus tabescebat inflictis, id est, in similitudinem hominum factus et habitu inventus ut homo, compassionis nostrae susceptione, finitimus et misericordiae factus est collatione vicinus. |
| 33 | Et appropians alligavit vulnera eius, infunaens oleum et vinum. |
| 34 | Peccata quae in hominibus invenit, redarguendo cohibuit, spem veniae poenitentibus, terrorem poenae peccantibus incutiens: alligat enim vulnera dum praecipit: Poenitentiam agite; infundit oleum, dum addit: Appropinquabit enim regnum coelorum; infundit vinum dum dicit: Omnis arbor quae non facit fructum bonum excidetur et in ignem mittetur. |
| 35 | Et imponens illum in iumentum suum duxit in stabulum, et curam eius egit. |
| 36 | Iumentum eius est caro, in qua ad nos venire dignatus est, in quo saucium imposuit, quia peccata nostra portavit in corpore suo super lignum; et iuxta aliam parabolam, inventam quae erraverat ovem humeris suis impositam reportavit ad gregem. |
| 37 | Itaque imponi iumento est in ipsam incarnationem Christi credere eiusque mysteriis initiari, simul et ab hostis incursione tutari. |
| 38 | Stabulum autem est Ecclesia praesens, ubi reficiuntur viatores de peregrinatione hac, in aeternam patriam redeuntes, et pene iumento impositum duxit in stabulum, quia nemo nisi baptizatus, nisi corpori Christi adunatus, Ecclesiam intrabit: Et altera die protulit duos denarios et dedit stabulario et ait: Curam illius habe. |
| 39 | Altera dies est post Domini resurrectionem, nam et ante quidem per Evangelii sui gratiam illuminaverat hos qui in tenebris et in umbra mortis sedebant, sed potior resurrectione celebrata perpetuae lucis splendor effulsit. |
| 40 | Duo denarii sunt duo Testamenta, in quibus aeterni regis nomen et imago continetur. |
| 41 | Finis enim legis est Christus, qui altera die prolati dantur stabulario, quia tunc aperuit illis sensum ut intelligerent Scripturas. |
| 42 | Altera die stabularius denarios, quorum pretio vulneratum curaret, accepit, quia Spiritus sanctus adveniens docuit apostolos omnem veritatem, quo gentibus erudiendis instare atque Evangelium praedicare sufficerent. |
| 43 | Et quodcunque supererogaveris, ego cum rediero reddam tibi. |
| 44 | Supererogat stabularius quod in duobus denariis non accepit, cum dicit Apostolus: De virginibus autem praeceptum Domini non habeo, consilium autem do. |
| 45 | Itemque et Dominus ordinavit his qui Evangelium annuntiant de Evangelio vivere; sed non usi sumus hac potestate, ne quem vestrum gravare mus. |
| 46 | Cui rediens quod promiserat debitor reddet, quia veniens in iudicio Dominus dicit: Quia super pauca fuisti fidelis, super multa te constituam: intra in regnum domini tui. |
| 47 | Quis horum trium videtur tibi proximus fuisse illi qui incidit in latrones? At ille dixit: Qui fecit misericordiam in illum. |
| 48 | Iuxta litteram manifesta est Domini sententia, nullum nobis amplius quam qui miseretur esse proximum, sicut Hierosolymitae civi, non sacerdos, non Levita ex eadem gente, imo in eadem urbe nati et nutriti, sed externae gentis accola, quia magis misertus est, factus est proximus. |
| 49 | Sacratiore autem intellectu, quoniam nemo magis est proximus quam qui vulnera nostra curavit, diligamus cum quasi Dominum Deum nostrum, diligamus quasi proximum: nihil enim tam proximum quam caput membris. |
| 50 | Diligamus etiam eum qui imitator est Christi; hoc est enim quod sequitur: Et ait illi Iesus: Vade et tu fac similiter. |
| 51 | Id est, ut vere te proximum sicut te ipsum diligere manifestes, quidquid vales in eius vel corporali vel spiritali necessitate sublevanda devotus operare, sicque ad regni coelestis praemia poteris pervenire. |