Hrabanus Maurus, Homiliae, II. HOMILIAE IN EVANGELIA ET..., HOMILIA CLVI. IN NATALI SANCTI BARTHOLOMAEI APOSTOLI. Lectio Epistolae ad Ephesios.
| 1 | Fratres, iam non estis hospites et advenae, sed estis cives sanctorum et domestici Dei, etc. Ad id quod supra dixerat peregrinis testamentorum repromissionis, nunc respondet: ergo tam non estis hospites, id est peregrini. |
| 2 | Et ad illud quod promiserat alienatis a conversatione Israel, modo respondet, estis cives sanctorum et domestici Dei, quia qui aliquando longe fuistis, non habentes repromissiones de Christo, vel salute vestra, nunc prope estis, et non solum prope, sed etiam cives sanctorum. |
| 3 | Superaedificati super fundamentum apostolorum et prophetarum. |
| 4 | Hoc est, supra novum et vetus testamentum collocati; quod enim apostoli praedicaverunt, prophetae futurum dixerunt. |
| 5 | Quamvis dicat ad Corinthios: Deus primum posuit in ecclesia apostolos, secundo prophetas, sed alii prophetae sunt: illo enim loco de ordinatione ecclesiae disputat; hic vero de fundamento ecclesiae; prophetae enim disposuerunt, nam apostoli fundamenta iecerunt. |
| 6 | Unde dicit Dominus ad Petrum, super petram aedificabo Ecclesiam meam, hoc est, in catholicae fidei confessione statuo fideles ad vitam. |
| 7 | Nam et David disposuit domum Dei, et significavit locum ubi fuerat, Salomon vero fundavit eam. |
| 8 | Ipso summo angulari lapide Christo Iesu, in quo omnis aedificatio constructa crescit in templum sanctum in Domino, in quo et vos coaedificamini in habitaculum Dei in Spiritu sancto, in quo et vos Ephesii aedificamini in templum ex vivis lapidibus Deo summo. |
| 9 | Quod si universa aedificatio, sive ex Iudaeis sive ex gentibus constructa et compaginata per angularem lapidem qui duos parietes coniungit, crescit in unum templum unius Dei, nonne nobis omni labore studendum est, ut fiamus illi lapides, de quibus scriptum est, lapides sancti volvuntur super terram, cum fuerimus vivi lapides ex omni parte dolati, leves, politi, nullam scabridinem habentes aedificemur in templum, faciamus in nobismetipsis habitaculum Deo, ut dignetur in Spiritu sancto habitare in nobis; duos enim populos in se suscepit Salvator, et fecit unum in Domino, sicut et lapis angularis duos parietes continet in unitate domus firmatos; fideles enim superficies sunt templi Dei in spiritu conversantes ut possint haeredes fieri coelestis habitationis. |
| 10 | Per Dominum nostrum Iesum Christum, qui cum Patre et Spiritu sancto vivit et regnat Deus, per omnia saecula saeculorum. |
| 11 | Amen. |
| 12 | Lectio sancti Evangelii secundum Lucam. |
| 13 | In illo tempore facta est et contentio inter discipulos quis eorum videretur esse maior, etc. Require in Passione Domini, quae legitur in quarta feria. |